IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Resolvit Doctor, cum entia non sint multiplicanda sine necessitate, potentias non distingui realiter ab anima. Primo, quia pauelias est notabilitatis. Secundo, perfectionis est immediate attingere finem suum. Tertio, alias anima esset beata per accidens. Quarto, forma inferior anima agit. Quinto, substantia generat substantiam, et si accidens sit instrumentum, supponit substantiae influxum.
Dico igitur, quod potentiae non distinguuntur realiter inter se, nec ab essentia. Illud enim est ponendum in natura, quod melius est, si sit possibile, ex secundo de Gen. Natura enim semper desiderat quod melius est, sed paucitas sine multitudine est melior in natura, si sit possibilis, patet primo physic. igitur si possunt esse actus diversi ab una essentia simplici animae, sine distinctione reali potentiarum, hoc est ponendum, sed hujusmodi paucitas est possibilis. Patet autem per praedicta, quod non est necesse quod istae potentiae sint accidentia absoluta vel relativa, nec partes animae essentiales sive integrales ; haec enim (e) omnia patent per responsionem ad argumenta opinantis. Quod autem ista paucitas sit nobilitatis, patet, quia aliter non competeret enti nobilissimo, cui competit per unicam essentiam suam operari diversa.
Praeterea, quanto ordinatum (f) ad finem, immediatius attingit finem, tanto majoris nobilitatis est ; sed essentia ordinatur ad finem, igitur quanto immediatiori modo attingit finem, tanto erit nobilior: sed hoc est si seipsa immediate, non mediante aliquo accidente realiter differente ab ipsa operetur et agat: ergo.
Et praeterea, sequeretur quod anima non esset beata nisi per aci cidens. Probatio, illa non est perfectio propria alicujus, quae non recipitur in illo, nisi recipiatur prius in alio realiter differente ab illo, in quo etiam reciperetur si esset separatum ab illo, verbi gratia, color non est propria perfectio substantiae corporeae, quia non recipitur in illa, nisi mediante superficie, quae realiter distinguitur ab ea, et reciperetur in ipsa, si esset separata ab ipsa et maneret, ideo substantia est colorata per accidens. Sed visio vel intellectio Dei non recipitur in anima, nisi quia recipitur in intellectu, qui secundum te, est potentia realiter distincta ab anima, et reciperetur in ipso, etiamsi esset separatus ; igitur anima non esset beata nisi per accidens, et intellectus per se.
Praeterea, aliquis actus vel aliqua forma inferior anima, potest esse principium immediatum agendi. Patet de calore et qualitatibus activis ; aliter esset processus in infinitum ; hoc etiam est nobilitatis, aliter non competeret Deo sic operari, scilicet immediate per essentiam suam: igitur multo magis debet hoc competere animae intellectivae.
Praeterea, necesse est substantiam generari a substantia, tam in generatione univoca quam aequivoca. Probo, quia necesse est quod forma generantis, quae est principium generationis, sit nobilior vel aeque nobilis, sicut forma geniti: sed impossibile est formam accidentalem quamcumque esse perfectiorem forma substantiali: ergo non potest esse principium immediatum generandi.
Dices, quod forma accidentalis non est agens principale, sed instrumentale, contra, quia si sic, habetur propositum: instrumentale enim agens non movet, nisi quia motum, igitur aliqua immediata efficientia datur superiori agenti, scilicet substantiae.
Praeterea, principale agens ubi non potest habere instrumentum quod attingat terminum vel passum, ibi immediate attingit terminum, sed in generatione substantiali, instrumentum non potest attingere passum, scilicet materiam primam: ergo tunc non utitur eo; igitur saltem tunc attingit immediate passum, scilicet materiam primam.
Dico igitur (g) quod potest sustineri, quod essentia animae indistincta re et ratione, est principium plurium actionum sine diversitate reali potentiarum, ita quod sint vel partes animae, vel accidentia ejus vel respectus. Nam non est necesse, quod pluralitas in effectu, realis, arguat pluralitatem in causa; pluralitas enim ab uno illimitato procedere potest.
Dices, quod erit ibi saltem differentia rationis penes diversa connotata, a quibus imponitur nomen intellectus et voluntatis, concedo, sed hoc nihil faciet ad principium operationis realis. Concipere enim Solem ut est principium vermis vel ranae, iste conceptus nihil facit ad hoc, quod Sol producit realiter vel vermem vel ranam: et tunc oportet dicere, quod potentiae ut distinctae includunt respectus, sed non ut sunt principium operandi. Ista via sustineri posset sicut sustinetur de Deo, quod omnino idem re et ratione reali, est principium plurium realiter distinctorum.