In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Utrum anima (a) Adae fuerit creata in corpore ?
Mensis 2. p. q. 60. m.l. et 2. D.Thom.l.p. q. 75. a.i. et q. 90. o. 4. ethic q. 1. a. 1. D. Bonav. d. 16. a. i.q. 1. ethica. 1. o. 1. Gabr. q. 2. Castro .2. de haeres, v. anima her. 3. Pitigianis in Gen. pag. 308.
Circa distinctionem decimam septimam, in qua Magister agit de origine animae Adae, et de loco in quo productus fuit, quaeruntur duo : Primo, utrum anima Adae fuerit creata in corpore ? Secundo, utrum Paradisus sit locus conveniens habitationi humanae? Circa primum arguitur quod non, quia eadem productione producitur compositum et forma compositi, quia forma non producitur, nisi quia compositum producitur, 7. Metaph. materia non fit, nec forma, sed compositum ; sed Adam non fuis productus creatione, quia fecit eum Deus de limo terrae ; ergo nec ejus forma, scilicet anima, fuit creata.
Praeterea, sicut res se habet ad esse, ita et ad fieri ; sed anima Adae cum sit pars ejus, non habuit esse nisi in materia, scilicet in corporei ergo et in corpore fuit facta. Minor probatur, quia pars alicujus totius, non habet esse nisi esse totius ; ergo anima Adae, quae est pars compositi ut totius, non habet esse nisi esse compositi, et per consequens nec fieri nisi fieri compositi. Contra, Magister in littera, ubi exponit illud Genesis : Formavit Deus hominem, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae, dicit, id est, animam in corpore creavit.