In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Refert, et rejicit breviter errorem Gnosticorum et Manichaeorum dicentium animam esse aliquid de substantia Dei, emissum in corpus hominis, de quo Augustinus 7. de Gen. ad lit. c. 2. et 3. et 13. de Civit. c. 24. Refert etiam sententiam, quae ponit animam habere materiam, et non tractat eam. Sed Augustinus haeres. 86. ait esse errorem ponere animam corpoream, ita etiam 1. 2. de Anima c. 5. Bernardus Serm. 40. super Cant. et Serm. 51. in variis, qui tamen videntur posuisse Angelos corporeos, de quo. vide D. Bonav. 2. d. 8. p. 1. a. 1. q. 1. et Alens. 2. p. quaest. 34. m. 1. D. Thom. 1. p. q. 51. ar. 1.
Respondeo, (b) circa istam quaestionem fuit unus error, quod anima esset de substantia Dei producta. Et ad hoc accipit argumentum ab Augustino, 7. super Genesim super isto verbo inspiravit, ubi dicit quod flatus dicitur esse de substantia flantis: et hoc dicit glossa Augustini super illud Joan nis 20. Insufflavit et dixit, accipite Spiritum sanctum.
Hic error est nullus, quia qui concipit substantiam Dei, concipit eam ut indivisibilem et inalterabilem, quae nullo modo potest aliter et aliter se habere Deus etiam non est perfectio inhaerens alicui ut forma, et sic anima non esset forma corporis, igitur si anima est de substantia Dei, est tota substantia Dei, et sic erit Deus. Praeterea, anima potest mutari, et mutatur ab ignorantia ad scientiam, a vitiis ad virtutes, et e converso ; Deus autem non sic mutabilis est.
Demissa opinione ista, videndum est, utrum anima sit ex materia? ubi dicit una opinio quod sic, et tamen creatur, quia non est ex materia praecedente vel praeexistente, sicut videtur dicere Augustinus 2. super Genesim, sed retractat illud primo Retractationum, et ideo, quia anima et ejus materia simul non de aliquo producitur, ideo anima creari dicitur.