In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
(a) An anima Adae fuerit creata in corpore, id est, an in eodem instanti quo corpus fuit perfecte organizatum, anima simul in corpore fuerit creata.
(b) Responsio. Circa istam quaestionem, etc. Hic error fuit Manichaeorum, de quo vide Augustinum in libro de duabus animabus.
Hic Doctor dicit, quod iste error est nullus, quia concipiens substantiam Dei, concipit eam omnino indivisibilem et inallerabilem: sed si anima esset de substantia Dei, vel sequeretur ipsum Deum esse divisibilem, si teneretur quod anima esset de aliqua parte ejus, vel si teneretur quod esset de tota substantia Dei, quia indivisibilis, sequeretur ipsam esse alterabilem et mutabilem et perfectibilem, sicut dicimus quod de materia aquae fit terra, materia aquae perficitur a forma terrae ; et quia de novo perficitur, ideo de novo mutatur, sic esset in proposito. Nec valet dicere quod Filius Dei est de substantia Patris, ut patet in primo dist. 5. et conceditur a Doctore dist. 5. q. 2. primi, et tamen non dicitur substantia illa alterari sive mutari, quia non transit a privatione ad habitum, nam in eodem instanti, simpliciter et ab aeterno substantia Dei fit fundamentum filiationis, ideo nunquam privata ; privatio enim proprie praecedit duratione habitum, et de hoc jam dictum est in primo, dist. 2. parte 2. quaest, tertia in resp. ad principalia argumenta, et dist. 39. In proposito autem si anima esset de substantia Dei, et haberet esse ex tempore, tunc substantia Dei vere mutaretur. Si etiam ab aeterno poneretur anima de substantia Dei, adhuc sequeretur subtantiam Dei perfici realiter a creatura, quod repugnat primo enti. Addit etiam probando, quod anima non sit de substantia Dei, quia es quo Deus non est perfectio inhaerens alicui ut forma, ut patet in primo, dist. 2. part. 1. q. 1. sequitur quod si anima esset de substantia Dei, non posset esse forma corporis, patet, quia si parti constituenti repugnat informare, etiam toti constituto repugnabit informare, sicut si parti materiali repugnat informare, ita et toti constituto, ut patet a Doctore in isto 2. dist. 26.