In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Resolvit primo animam creabilem esse sine corpore, quia potest esse sine eo. Secundo, quidquid sit an demonstretur animam esse immortalem (de quo Scot. 4. d. 43. q. 2.) ait secundum Philosophum quod non crearetur, quia diceret productionem terminari non prius ad animam, sed ad totum, sicut forma caeli non prius producitur, quam ipsum caelum.
Quidquid sic de hoc (c), dico, quod possibile est animam creari sine corpore. Forma enim quae producitur in esse non nisi productione totius, non producitur nisi per accidens, quia non nisi productione totius: nec etiam est nisi per accidens, loquendo de entitate per se, quae competit composito, patet 7. Met. Forma ergo, quae potest per se esse, producitur productione propria, vel potest sic produci; anima Adae est hujusmodi ; ergo.
(d) Sed quid est de facto? Dico, quod non potest demonstrari quod sit per se producta, non enim potest demonstrari quod sit immortalis, ut videbitur in quarto ,- igitur nec quod sit per se producta, propria productione.
(e) Supposito etiam quod sit immortalis et quod non subsit alicui agenti naturali, nec quantum ad esse, nec quantum ad non esse, adhuc Philosophus non poneret eam creari, quia dicerent Philosophi, quod sicut forma caeli non potest produci nisi a solo
Deo, et tamen non dicitur creari, quia Deus non alia productione produxit formam caeli, quam totum caelum, et ideo non prius natura fuit forma caeli terminus creationis quam caelum, ita dicerent quod passo existente disposito, crearet et produceret Deus de necessitate animam, non creatione, quae terminaretur ad formam, sed ad compositum. Unde non concederent animam creari, non enim sunt imaginati sicut nos, scilicet quod actio Dei in primo instanti naturae vel temporis, terminetur ad esse ipsius animae, et postea in secundo instanti infundatur corpori, sed ponerent actionem Dei terminari ad esse totius in primo instanti naturae.