IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(c) Quidquid sic de hoc. Dicit Doctor respondendo ad quaestionem, unum de possibili, et aliud de facto. De possibili dicit, quod possibile fuit animam creari sine corpore et hoc probat, quia forma quae producitur in esse non nisi productione totius, nec etiam est nisi per accidens, loquendo de entitate per se, quae competit composito. Patet 7. Melatph. t. c. 22. ut ab aliquibus probatur, tamen est expressius, text. com. 26. 27. et Commentator com. 23. in fine, sic dicit: Etiam.1 declarat differentiam inter materiam et formam, et dat propositionem in eo quod vult declarare, quod forma, nec est generabilis nec corruptibilis nisi per accidens, et similiter est de materia, et quod generabile et corruptibile in rei veritata est individuum compositum ex materia et
forma. Haec ille. Patet ergo quomodo forma non producitur, nisi productione compositi, et hoc est, quia extra compositum, nullum esse habet. Sed forma, quae potest per se esse, producitur productione propria, vel potest sic produci ; anima Adae est hujusmodi, ergo potest produci sine corpore.
Sed dubitatur de hoc, scilicet quod forma quae non potest habere esse extra compositum, non possit per se produci, id est, productione propria, et alia a productione compositi. Primo, quia compositum dependet a forma essentialiter: ergo praesupponit esse formae, et forma non habet illud esse ex se: ergo ab aliquod producente ipsam formam ; ergo prius producitur quam compositum, intelligatur productum ; ergo non est producta productione compositi.
Secundo, quia compositum dicitur produci per hoc quod forma non producitur ab agente in materia. Hoc patet a Doctore in 4. dist. 1. q. 1. Si ergo prius forma inducitur in materia quam intelligatur compositum habere esse ; ergo in illo priori habet esse productione alia a productione compositi. Tertio, quia terminus formalis generationis, loquendo de termino formali per se, intelligitur prius habere esse ipso composito genito, generatio enim denominatur a termino formali per se, ut patet 5. Phys. text. com. 4. sicut alteratio ponitur in genere Qualitatis, quia ibi est forma accidentalis, quae est formalis terminus alterationis. Magis, inquit, in quid, quam ex quo movetur denominatum mutatio, unde corruptio in non esse mutatio est, quamvis ex esse mutatur quod corrumpitur, et (feneratio in esse, quamvis ex esse. Haec ille. Et sic patet quomodo mutatio semper denominatur a termino ad quem. Sed in composito forma est per se terminus formalis generationis, patet per Philosophum 2. Phys. text. com. 14. ubi probat formam esse naturam per hoc quod generatio est naturalis, quia est via in naturam, est autem via in formam : Amplius, inquit, natura dicta sicut generatio via est in naturam. Commentator ibi in principio commenti : Ista, inquit, est alia ratiocinatio, ex qua declarat etiam quod natura dicitur de forma, quoniam hoc nomen natura dicitur de generatione, quae est via ad hoc quod forma fiat. Haec ille. Respondeo praemittendo unum, scilicet quod non negatur formam in aliquo priori naturae esse priorem composito, ut etiam probant illa argumenta, sed bene negatur formam habere aliquod esse extra compositum. Et licet in aliquo priori intelligatur habere esse in materia, quam compositum intelligatur, tamen ad formam existentem in materia, sequitur de necessitate naturae esse compositi. Et ultra, quia tantum compositum dicitur per se generari, et non forma, ut patet 7. Metaphys. text. com. 26. 27. et 32. ubi hoc clarius patet, quia hoc non tantum est verum de substantia, sed etiam de aliis : Non, inquit, fit quale, sed quale lignum, neque quantum, sed quantum lignum, aut animal. Commentator : Non, inquit, generatur qualitas, quae est tanquam forma, sed generatur corpus habens qualitatem aliquim, similiter in substantia non generatur forma. Haec ille. Et licet forma sit terminus formalis generationis, tamen non dicitur generari, sicut etiam essentia divina est terminus formalis generationis divinae, et tamen non conceditur quod generetur, ut patet a Doctore in 1. dist. 5. q. 1. ubi probatur quod non generatur, et q. 2. ubi probatur quomodo est terminus formalis. Solum ergo compositum per se generatur, ideo forma in composito, quae non potest habere esse
extra compositum dicitur generatione compositi, id est, pro quanto est pars alicujus, quod per se generatur, et per consequens dicitur tantum per accidens generari. Addo etiam, quod si formaliter pro aliquo instanti, etiam naturae posset habere esse extra materiam, quod tunc non repugnaret sibi posse pro toto tempore sequenti, quia quod est prius natura alio, saltem positivo, non repugnat esse prius duratione, ut supra patuit. Et in hoc non est difficultas, sed Philosophus expresse negaret, quod aliqua forma corporalis posset habere esse sine materia pro aliquo instanti naturae, licet hoc non esset impossibile Deo, qui etiam facit accidens esse sine subjecto, ut patet in Eucharistia. Sed loquendo de anima intellectiva, si Philosophus ponat eam immortalem, habet concedere quod possit esse sine materia. Ex his patet solutio ad rationes, quae bene concluderent, si probarent quod forma posset in aliquo priori naturae produci in se existens, ita quod productio in illo priori terminaretur ad formam, ut in se existentem, non ut in materia ; sed hoc est impossibile, etiam apud Philosophum, quia agens non producit formam nisi in materia.
(d) Sed quid. De secundo principali, scilicet de facto : An scilicet anima in aliquo priori sit producta sine corpore, id est, an de facto sit producta in aliquo instanti, et non in corpore. Dicit Doctor duo, primo, quod non potest demonstrari quod anima sit per se producta, scilicet productione propria, quasi scilicet immediate sit terminata ad ipsam animam in aliquo priori in quo non intelligatur unita corpori: et quare hoc non potest demonstrari, est, quia non potest demonstrari ipsam esse immortalem, ut visum est in 4. dist. 43. quaest. 2. Si enim hoc posset demonstrari, tunc anima posset habere esse sine corpore et existere sine ipso, et per consequens posset produci propria productione ; sed non est sic de formis corruptibilibus, quia illae secundum Philosophum, necessario dependent a materia, ita quod secundum ipsum, est simpliciter impossibile tales formas posse existere sine materia, ut patet 7. Metaph. t. 60. sive ultimo, ubi vult quod omnes partes, quae possent manere separatae a loto composito sunt elementa, id est, partes materiales: sed forma non potest manere separata toto composito destructo, Vide ibi, et Commentatorem.
(e) Supposito. Secundo dicit, quod supposito etiam quod anima sit immortalis, etc. Si enim secundum Philosophum Deus posset in aliquo instanti naturae producere animam, ita quod in eodem instanti non esset necessario unita corpori, tunc Philosophus haberet concedere ipsam creari, quia tali productioni nihil necessario praesupponeret. Poneret enim philosophus, quod esset simpliciter impossibile Deum posse immodiate producere de novo animam intellectivam, non praesupposito corpore organico immediate receptivo illius, et licet sustinendo immortalitatem animae, anima secundum ipsum, post corruptionem compositi, posset remanere et per se existere, non tamen secundum ipsum, posset immediate produci propria productione, sed tantum productione totius. De hoc vide Doctorem dist. 43. quaest. 2.-