IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Resolvit contra errorem Origenis animas non extitisse ante corpora, ita Hieronymus, epist. 27. ad Aug. et epist. ad Demet. c. 9. Gyrill. in id Joan. i. erat lux vera. Leo epist. 11. August. (quidquid dicat Durand. 4. d. 43. q. 1). 12. civit. 23. et 12. Trin. 15. 1. retract. 1. et 8. Damasc. 2. c. 12. Bernard. serm. 2. de Nat. Dom.
Sed supposito quod fuerit creata, fuitne simul creata cum formatione corporis? De hoc videtur sentire Augustinus quod non, 7. super Gen. c. 24. sed quod fuerint creatae simul cum Angelis, et postea accessisse ad corpora.
Sed contrarium hujus habetur ab Augustino de Eccl. dogm. cap. 13. ubi dicit sic : Animas hominum non esse ab initio inter caeteras intellectuales naturas, nec simul creatas, sicut fingit Origenes ; vide litteram in dist. sequenti.
Ponitur ad hoc ratio congruen tiae talis : Dei perfecta sunt opera, Deui.32. quod etiam est rationabile, si Propheta taceret, quod opera Dei sint perfecta. Anima est pars imperfecta (f) dum actu non informat: igitur non debuit sic creari.
Praeterea, non fuisset rationabile, si fuisset creata ante corpus, quin habuisset aliquem actum vel operationem propriam ante corpus : igitur similiter potuit mereri et demereri, quod est contra Apostolum Rom. 9. loquens enim ibi de Jacob et Esau dicit : Cum nondum nati essent (g) aut aliquid egissent, ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, etc.
Ad primum argumentum dico (h) quod illud verum est de forma, quae non producitur alia productione quam productione totius: quando autem forma producitur productione, quae saltem ordine naturae praecedit unionem sui cum materia, non est, verum. Et secundum hoc, possunt assignari hic duae productiones passivae, una ad animam sicut ad unum terminum partialem, alia ad totum.
Secundum (i) etiam argumentum currit de forma, quae accipit esse, quia compositum accipit esse ; in hac enim productione, fieri totius est via, et ratio ad esse partis. Illa etiam probatio de parte, non est vera de parte, cui non repugnat per se esse, si separetur, vel vera est quantum ad esse totius, in quo includitur esse partis.