IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(f) Anima est pars imperfecta, dum actu non informat, et ideo non debuit sic creari. Pars enim nata est perfici a toto cujus est pars, et hoc participative, ideo anima, absolute loquendo, est perfectior, ut actu est in toto, cujus nata est esse pars, quam sit extra totum. Et dixi absolute loquendo, quantum scilicet ad perfectionem essentialem, et in actu primo, participative tamen, licet, ut beata sit perfectior in actu secundo, de hoc patebit in quarto.
(g) Cum mundum nati essent, etc. Nam Jacob antequam esset natus fuit praedestinatus, et Esau reprobatus, et sic patet quod nullum opus, nec bonum, nec malum habuere. De hoc vide Doctorem in primo, dist. 31. et quae ibi exposui.
(h) Ad primum. Ad argumenta principalia, primo arguit probando quod non fuit creata, quia compositum non fuit datura: ergo nec anima. Antecedens patet, consequentia patet, quia anima fuit producta productione totius, quia forma non producitur, nisi productione totius, ut 7. Metaph. text. com. 27. 32. Cum ergo Adam fuerit factus de limo terrae: ergo anima ejus non fuit creata.
Respondet Doctor quod textus Philosophi bene concludit de forma, quae tantum producitur productione totius, ut supra patuit. Sed in proposito anima producitur prius natura quam corpus informet: prius enim natura intelligitur corpus organizatum, et posterius natura anima producitur, et post infunditur, ideo producitur propria productione. Sunt ergo duae productiones : Una terminatur ad esse ipsius animae, et alia ad esse totius. Sed si Deus praesupponeret necessario esse corporis, ut immediatum receptivam animae, non posset ipsam animam producere in aliquo instanti temporis vel naturae, quin in eodem praecise instanti esset unita corpori, ut supra dixi. Sed est agens mere contingens, et in sua actione non praesupponit necessario materiam, ut ab omnibus Theologis conceditur.
(i) Secundum. Ad secundum dicit quod hoc argumentum currit de forma quae accipit esse, quia compositum accipit esse, id est, quae nullo modo potest habere esse nisi in composito, et quae non potest aliquo modo produci nisi in materia, a qua dependet in esse et in fieri.