In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
De loco paradisi nihil resolvit, nihilque de eo certo resolvi potest, verisimilius tamen est esse ad Orientem, id est, ad regiones Persidis, Armeniae, Arabiae, Mesopotamiae, quae in Scriptura per Orientem intelliguntur, quia tales sunt respectu Judaeae, verisimilius etiam est esse in Mesopotamia, quia fuit in Eden, Gen. 4. et haec est in Mesopotamia, item alluitur Mesopotamia Tigri et Euphrate. Vide Pererium 5. in Gen. quaest. 2. et 1. 7. in Pitigianem, supra, et Estium hic sig. 17. Paradisum adhuc existere, verius videtur, quia sic tenent Justinus Martyr respons. ad Orthodoxum quaest. 75. 76. Iren. 5. contra haeres. Isid. libr, de vita et obitu Patriarcharum, Aug. 1. 2. contra Pelag. c. 29. de quo bene noster Pitigianis sup. fol. 344. contra Pererium, qui 1. 3. in Gen. quaest. 5. de paradiso, cum aliis oppositum tenet.