In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Ostendit rationem seminalem non esse materiam, nec potentiam ejus passivam, si haec distinguatur ab ea, sed activam ; et ponit opinionem Alberti Magni, qui dicit rationem seminalem esse actum ejusdem rationis cum forma generanda, qui cum agente extrinseco facit formam se perfectiorem, alias (inquit) omnes formae substantiales crearentur, si nihil earum praeexisteret, nec genetio esset naturalis, probatur ex tribus locis Philosophi.
Responsio (a), hic videndum est, quid sit ratio seminalis, et quomodo et ad quid ponatur in materia. Ubi sciendum est, secundum aliquos quod in materia sunt tria, scilicet materia, potentia receptiva et actus. Ratio seminalis non potest esse ipsa materia, vel potentia passiva materiae, si non differunt realiter, quia Augustinus 10. sicper Genes. dicit quod Levi fuit in Abraham, et similiter Christus secundum Apostolum ad Hebr. 7. sed diversimode, nam secundum Augustinum Levi in Abraham, secundum rationem seminalem, unde et Apostolus ibidem, dicit eum fuisse in lumbis paternis: sed Christus non fuit in Abraham secundum rationem seminalem, sed tantum secundum corpulentam substantiam: uterque tamen tam Levi quam Christus, fuit ibi secundum materiam vel potentiam passivam materiae: igitur materia et potentia passiva ejus non est ratio seminalis.
Probatur etiam, quod non sit ratio seminalis potentia receptiva materiae, quia secundum Augustinum 9. super Gen. (et ponitur in littera hujus distinctionis) Deus multa producit in materia, vel de -materia, ad quae non fuit potentia seminalis in ea. Sed Deus nihil potest causare vel producere de materia, ad quod ipsa non sit in potentia receptiva: igitur potentia receptiva non est ratio seminalis.
Relinquitur igitur (b), quod sit actus, et hujusmodi actus ponitur ab eis ejusdem rationis vel essentiae cum forma per generationem inducenda, quae imperfecta praeexistens est ratio seminalis, quae licet sit imperfecta, est tamen nata coagere generanti extrinseco, et in hoc salvare volunt, quod ibi non sit creatio, quia aliquid formae praesupponitur. In hoc etiam salvant, quod est generatio naturalis, si enim principium activum esset totaliter ab extrinseco, non videretur generatio naturalis.
Hoc autem confirmant per Aristotelem secundo Physic. ubi dicit, quod artificialia differunt a naturalibus, quia naturalia habent in se principium motus, artificialia non ;, sed illud principium non est principium passivum, quia illud habent artificialia ; igitur debet intelligi de principio activo.
Praeterea, 6. Metaph. dicit Philo sophus, quod principium artificialium est in cognoscente, et principium naturalium in moto; cum ergo acci piat ibi principium aequaliter, vel uniformiter (aliter argumentum non valet), et principium artificialium in cognoscente sit activum, oportet, etc.
Praeterea 3. Ethic. violentum est cujus principium est extra, non conferente vim passo; igitur per oppositum, passum naturale, quod non movetur totaliter ab extrinseco, sed ab intra, confert aliquam vim, aliter si passum naturale totaliter moveretur ab extra, esset motus violentus.