In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
(a) Responsio, hic videndum est quid sit ratio seminalis, etc. Suppono pro nunc unum, quod scilicet ratio seminalis est principium, vel ratio formalis producendi aliquid, ita quod in ratione seminali includitur ratio productivi, sive modo sit ratio producendi terminum principalem, sive dispositionem ad illum, non curo ad praesens. Pro nunc sufficit mihi quod tam apud Doctorem quam apud opinantes, ista ratio seminalis non est ipsa materia vel potentia passiva materiae, sed est actus, etc. (b) Relinquitur igitur, quod sit actus, etc. Ista est opinio liberti Magni, qui dicit quod ratio seminalis est actus ejusdem rationis cum forma per generationem inducenda, et opinio ipsius stat in hoc: pono exemplum, nam in materia plantae antequam generetur forma substantialis: perfecta plantae praeexistit forma substantialis plantae, sub gradu tamen imperfecto et remisso, et ipsa forma sub tali esse est ratio formalis producendi formam ejusdem rationis in materia plantae in esse perfecto. Et licet talis forma imperfecta ex se non possit producere formam perfectam ejusdem rationis, potest tamen coagere agenti extrinseco, pula Soli ad producendum formam substantialem plantae in esse perfecto, et moti sunt ad hoc, ut evitent creationem ipsius formae, quia si nihil formae substantialis elementi praefuisset, tunc illa forma crearetur ; ponendo vero aliquid sui praeexistere, id est, formam substantialem planlae in esse perfecto, quae est pars ipsius formae substantialis in esse perfecto, sequitur quod talis forma substantialis in esse perfecto non creatur, cum aliquid sui praeexistat.