IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(c) Contra, primum motivum de creatione, etc. In ista ratione arguit Doctor probando quod non generatur, vel si aliquid generatur illud vere creatur. Et ut intelligatur propositio Doctoris suppono unum, scilicet quod ipsa forma imperfecta, quae dicitur ratio seminalis secundum istos dicatur A, et forma perfecta, quae producitur, quae est ejusdem rationis cum A vocetur B ; stante hoc quaerit Doctor an aliquid ipsius B praefuit, si dicatur quod ipsum B praefuit, ergo nihil de novo generatur. Si dicatur quod aliquid ipsius B praefuit, detur illud. Si dicatur quod est A, accipio ipsum B, quod de novo generatur, certum est quod illa pars, vel ipsum B creatur quia nihil illius partis praefuit, quia tota de novo acquiritur. Si dicatur quod ipsum B dividatur secundum aliquam partem sui ipsius, quae non est ipsum A, et sic una pars illius praefuit, et dicatur C, accipio illam ultimam partem, quae de novo acquiritur, certum est quod illa, quae de novo acquiritur tota producitur, et de nullo sui, quia nihil illius partis praefuit, et sic non potest evadere creationem.
(d) Praeterea, illud praecedens, etc. Deducit Doctor opinantem ad hoc inconveniens, quia sequeretur quod aliquid ageret in virtute non entis, quod est impossibile, nam forma ejusdem rationis imperfectior non agit ad perfectiorem ejusdem rationis, nisi in virtute perfectioris ; sed perfectior ante actionem imperfectioris non est, patet, quia acquiritur per actionem illius, ergo tunc sequitur quod aliquid agit in virtute illius, quod non est.
(a) Vel formetur sic ratio, etc. Haec ratio stat in hoc, quod si agens extrinsecum habet in virtute sua formam perfectiorem, a fortiori habet in virtute sua formam imperfectiorem ejusdem rationis, et sic si agens extrinsecum potest producere A in esse perfecto, ita quod nihil illius A praefuerit, multo magis potest producere in esse imperfecto, et sic non est necesse quod talis ratio seminalis praecedat in materia. Dicit autem Doctor quod si potest producere perfectius, potest producere et imperfectius ejusdem rationis, non autem sequitur de imperfecto alterius rationis, quia ignis potest producere formam substantialem ignis, et tamen non poterit producere formam substantialem aquae, quae est imperfectior, nec forma frigiditatis.
(f) Praeterea,pars formae, etc. Nota quod dicit in ultimo rationis, quod est inconveniens aliquid ejusdem rationis educi de aliquo ejusdem rationis, quia Illud de quo educitur semper se habet in ratione passivi et receptivi ; illud vero, quod educitur se habet in ratione recepti. Modo est valde inconveniens, quod aliquid recipiat aliud quod est ejusdem rationis, sicut quod una albedo recipiat aliam, vel quod una forma substantialis recipiat aliam, nam recipiens et receptum sunt semper alterius rationis.
(g) Ad rationem autem, etc. Dicit Doctor in sententia, quod creatio excludit omnem aliam causalitatem secundam, et causae materialis, et seminalis, et efficientis creati, quia creans nihil praesupponit ad coagendum sibi. Si dicatur, nonne in creatione animae praesupponitur ipsum corpus organicum, ut receptivum ipsius formae? dico, quod aliquid praesupponi contingit dupliciter. Uno modo tanquam necessarium simpliciter et absolute ad actionem suam, ita quod sit impossibile ipsum agere, nisi praesupponat receptivum in quo recipiatur actio sua. Alio modo, quod licet praesupponat, hoc non est de necessitate absoluta, sed ex ordinatione divina. Primo omne agens creatum sic se habet, et ideo nihil creat, ut patet a Doctore in quarto, distinct. 1. quaest. 1. Agens autem increatum non sic praesupponit corpus organicum, sed bene secundo modo, et sic creat. Si dicatur quod etsi ordinatione sua praesupponat, ergo tunc non creat animam, dico absolute quod actio Dei, quae terminatur ad animam, non praesupponit corpus organicum, ita quod tale corpus ex ordinatione divina concurrat ad concausandum in ratione materiae , nam prius natura creat ipsam animam, et posterius natura infundit, ut patet a Doctore supra dist. 17. quaest. 1.