In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Non requiri rationem seminalem in agente aequivoco, saltem universali, nec in univoco immediate agente, ut quando ignis generat ignem
Restat igitur (1) nunc videre de affirmativa, in quo sit ratio seminalis, et aliquid, et qualiter? Ubi sciendum, quod aliqua producunt sibi dissimilia in specie et in forma, ut Sol producens ranam et agentia aequivoca. Alia sunt, quae producunt sibi similia, et hoc dupliciter, vel immediate, ut ignis ignem, vel mediante propagatione. In primis duobus non requiritur ratio seminalis, mediante qua, forma inducatur, sed in ultimo sic ; nihil enim est dicere, quod ignis in producendo ignem de aqua, primo causet sibi rationem seminalem, quae sibi coagat vel agenti universali, quia elementa sunt imperfectissima entia in genere substantiae, secundum Comentatorem 3. Caeli et Mundi com. 22 et 67. semen autem cujuscumque agentis, est imperfectius eo. Non ergo ratio illa seminalis ageret ad formam * perfectam mixti.
Praeterea, ratio seminalis agit absente agente principali, sed cessante igne a sua actione, non continuatur caliditas vel actio caloris, mediante qua generatur ignis, sed redit aqua ad frigiditatem: ergo.
Praeterea, semen ponitur ut sit medium inter generans et genitum ; sed hic est actio ignis immediata sine semine, quia ignis immediate generat ignem ; ergo.
Praeterea, Aristoteles 7. Metaphysic. dicit quod sicut in artificialibus non fit aliquid nisi ab extra, ita in naturalibus fit aliquid tantum ab extra, ut ignis ab igne; igitur non praecessit in materia ratio seminalis, quae est inchoatio formae.