In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
(1) Restat igitur nunc videre, etc. Doctor hic duo dicit principaliter primum, quod in agente aequivoco producente effectum sibi dissimilem in natura, non requiritur ratio seminalis, ut patet de Sole producente ranam: nec similiter in agente univoco producente effectum immediate, sicut ignis immediate producit alium ignem, puta in ligno. Et quod non requiratur hujusmodi ratio seminalis, patet, quia quando ignis producit ignem de aqua, non requirit aliquid medium, quo mediante producit ignem ex aqua, quod patet, quia ignis si requirit aliquod medium, et ratio formalis, vel semen quod sit productivum ignis ex aqua, tunc sequitur quod imperfectius potest producere perfectius, patet, nam ignis productus est aequalis perfectionis cum igne producente, cum sit ejusdem speciei ; semen vero est imperfectius agente principali, vel eo cujus est semen, ergo si tale semen requiritur ad producendum talem ignem, ut principium productivum, sequitur quod imperfectius producat perfectius, et in agente univoco per propagationem requiritur semen, ut patet infra.