IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(m) Quid est ratio seminalis. Nota hic aliqua, ut intelligatur littera. Pono exemplum, et sit aliquod semen decisum ab homine in matrice, illud dicitur proprie semen, eo quod tale corpus est intentum a natura, non propter se, id est, quod actio agentis naturalis sistat ibi, sed propter aliud, id est, ut ex ipso consequatur aliquod compositum principale intentum. Dicit ergo Doctor quod ratio seminalis,
vel est forma substantialis illius seminis, vel est qualitas activa consequens illam formam substantialem. Secundo dicit, quod nec semen, nec ratio seminalis sunt coaeva materiae ; patet exemplo, non enim semen in quo fundatur ratio seminalis est semper in homine seminante, patet, quia illud semen causatur ex nutrimento, et fit de superfluo alimenti. Tertio dicit ibi ad quid est semen ? Semen est difforme, supple, quod semen viri et mulieris difformiter se habeant, ita quod semen viri sit alleralivum et semen mulieris tantum alterabile, vel si ponatur difformitas in eodem semine, ut aliqui ponunt, ita quod in semine viri sint duo consideranda: unum in ratione activi, aliud vero in ratione passivi, tunc illud semen secundum rationem magis formalem et activam et magis spiritualem potest agere in seipsum secundum rationem magis malerialem et grossiorem. Dicit ergo Doctor quod si tale semen sit difforme, quod est activum, ponatur manere in fine generationis, ut aliqui volunt exponere Doctorem, credo tamen, quod ad mentem etiam tale semen non sit activum talis generationis, etiamsi maneat, ut patet per secundam rationem. Et ibi etiam dico, quod nullum semen si non est omnino uniforme in toto et in parte, tunc non potest agere ad generationem, ita quod agat in seipsum convertendo illud semen, ita quod exilio fiat aliud. Hoc patet exemplo, calor enim ut octo, non potest alterare seipsum, quia uniformis, nec aliqua forma substantialis potest alterare seipsam ; non enim ignis qui est uniformis in toto et in partibus potest allerareseipsum, ut ex illo fiat aliud, et quod tale semen sic uniforme non possit esse principium activum generationis, probat per duas rationes, quae sunt clarae in littera. (n) Dico igilur. Hic Doctor dicit duo :
Primum quod nec ipsum semen decisum, nec ratio seminalis est activum ultimi termini generationis, quia dictum est quod semen tantum requiritur in agente univoco per propagationem, et quod tale semen sic decisum, est Imperfectius eo a quo deciditur, sive in hominibus, sive in brutis, sive in vegetabilibus, in quibus proprie reperitur semen ; et quod tale semen non sit activum ultimum termini generationis, patet supra, quia ille terminus est perfectior semine, ut puta anima vegetativa, sensiliva vel intellectiva: ille ergo terminus generationis non est a decidente, quia in patre mortuo adhuc generatur filius in matrice mulieris, nec est ille terminus a forma caeli, quia animata sunt perfectiora, nisi dicatur et teneatur illa opinio supra in dist. 14. quaest. 1. quod caelum est animatum anima intellectiva, et tunc posset concedi ipsum esse productivum alicujus viventis, id est, vel anima vegetativa vel sensitiva. De intellectiva non est credendum, cum illa immediate creetur a Deo, nec potest esse ab Angelo, patet, quia Angelus non potest aliquid immediate transmutare ad formam spiritualem, nisi mediante motu caeli, ut est opinio tam Physicorum quam Theologorum: relinquitur ergo quod ab ipso Deo. (o) Sed estne principium. Secundum dictum est ibi: Sed estne principium alterandum , etc. Dicit Doctor quod tale semen decisum, si est uniforme, non est principium alleralivum, ut ex illo semine fiat aliquod mixtum, vel corpus organicum, et probat, quia tunc si est uniforme, alteraret se et corrumperet seipsum, quia non posset se alterare, ut ex ipso fiat corpus organicum, nisi tale semen corrumpatur, ut patet in aliis alterationibus. Addit aliam rationem satis claram, quia semen omnino uniforme non potest tantum alterare se, ut ex ipso creetur tanta difformitas, qualis apparet in corpore organico ; oportet ergo ad aliud recurrere. Si vero semen esset difforme, et non corrumperetur ad corruptionem seminis, tunc forte ex intentione posset alterare illud semen ad ulteriorem formam, quae esset dispositio ad ultimum terminum generationis. Si vero in eodem instanti quo corrumpitur semen, corrumpitur illa virtus alterativa, tunc non posset alterare, patet, quia agens, quod desinit esse in instanti quo forma generatur, non attingit illam formam sua actione, ut patet supra in hoc secundo, dist. 15.