In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Utrum in statu (a) innocentiae habuissemus corpora immortalia ?
Alensis2. p. q. 89. m. 5. 6. 7. 93. m. 2. D. Thom. i. p. 8.97. a. 1. et hic q. i. . 4. D. Bonav a. 2. q. 1. et art. 3. q. l. Richard. art. 2. q I et art. 3. q. 1. Gabr. q. un. a. 2. et 3. Aegid. q. 2. a. 3. Cajet. in cap. 2. Gen. Piligianis in c.2. Gen. p. 591. Bassol. Lychet. Tarlar. Rubion. Verilloa. An tou. Andreas, et alii lue.
Circa istam distinctionem decimam nonam, in qua Magister agit de statu hominis secundum se .et absolute, quem habuisset in vita sua illa, quaeritur unum : Utrum in statu innocentiae habuissemus corpora immortalia ? Quod non, quia corpus, quod indiget alimento et nutritur, videtur esse corruptibile, tale ruisset corpus in illo statu. Patet, Gen. 3. de omni ligno paradisi comedes, etc. Major satis patet, quia omne nutribile habet partes fluentes, quae indigent restauratione, ut in aetate debita, et restauratione, et augmentatione usque ad aetatem debitam, quae quidem restauratio non fit sine deperditione vel debilitatione humidi radicalis et caloris naturalis, quia aliter crevissent usque ad immensam quantitatem, si nihil fuisset deperditum: si igitur pars sit deperdibilis, et totum.
Praeterea, secundum Philoso phum primo Caeli et Mundi, omne generabile necessario corrumpetur ; cum igitur non sit majoris virtutis posse rem corrumpere quam posse rem generare, si poterant generari, per consequens poterant corrumpi. Confirmatur,quia non est majoris virtutis deducere de esse ad non esse, quam de non esse ad esse.
Praeterea, nullum violentum est perpetuum ; sed in corpore naturali mixto tali, sunt elementa extra loca sua naturalia: ergo violenter detinentur ; sunt etiam ibi qualitates contrariae simul, quod videtur violentum.
Contra ad Rom. 5. Per unum ho minem intravit mors in omnes, et cap.8. Corpus propter peccatum mortuum est.