In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
(a)Status est stabilis permanentia firmata legibus divinae sapientiae. Est autem hominis status triplex : Primus est status naturae institutae, et isto statu poterat homo mori, cum eamdem naturam habuerit quam modo habet, et nunc habet potentiam ad moriendum ; igitur et tunc. Patet consequentia, quia peccatum nihil ademit de natura, sed solum ademit gratuita. Potuit etiam in isto statu non mori, quia transtulisset eos Deus de illo statu ad beatitudinem. Secundus status est naturae lapsae, et est status praesentis vitae, et in isto homo non potest non mori, cum ex peccato incurrerit necessitatem moriendi, Gen. 2. Quacumque hora comederis, morte morieris, id est, necessitatem moriendi incurres.
Tertius est status naturae restitutae, et status beatitudinis, et in isto statu non potest homo mori, licet habeat eamdem naturam et potentiam, tamen firmatum est lege divina, ut homo non moriatur in statu illo. Innocentia etiam capitur tribus modis : Innocentia primo modo est pura per se bonitas, cui ex se omnis annexa est perfectio, et sic solus Deus est innocens, et sic non loquimur hic. Secundo modo, innocentia pro statu separato actu a vitiis, sicut in hac praesenti vita multi custodiunt se actualiter a vitiis mortalibus, et sic dicuntur justi, juxta illud Psalmi : Innocentes et recti adhaeserunt m ihi,etc. Tertio modo, innocentia accipitur pro statu separato ab omni peccato et paena actu, licet aptitudine possit et peccare et pati, et sic capit hic. Immortalitas uno modo accipitur, ut omnimoda immutabilitas, cui simpliciter repugnat mori, et sic solus Deus est immortalis
Alio modo dicitur immortalitas quoad esse substantiale, non seipso, sed dono Dei invariabilitas, sicut Angeli, corpora caelestia, animae intellectivae, quantum ad esse substantiale sunt entia invariabilia et immortalia, juxta illud Platonis in Timaeo : O dii deorum, quorum ego opifex idemque pater, vos siquidem opera mea estis, natura quidem dissolubiles, mea autem voluntate indissolubiles, et loquitur Angelis, quos deos deorum nominat. Tertio modo immortalitas est in eo, qui potest de se non mori, licet possit etiam mori ; et hoc modo homo in statu innocentiae fuit immortalis, et sic quaerit quaestio.