IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Sententia Doctoris, corpus Adae in illo statu habuisse posse mori, non fuisse tamen moriturum, quod habet expresse Augustinus 6. sup. Gen. ad lit. 28. et Magist. hic, et explicat duplicem causam mortis post lapsum. Item, quod omnes fuissent translati in gloriam ante alterationem improportionatam animae.
Concedo, quod primus parens habuit potentiam ad mori. Sed cum dicunt, quod stante statu innocentiae, non potuit mori, nego, et dico quod homo in statu seu stante statu innocentiae, potuit mori: ista tamen potentia non fuisset reducta ad actum, et sic poterat non mori, sicut si diceretur de aliquo et vere, quod potest esse Episcopus, qui tamen nunquam erit Episcopus, vel cujus possibilitas nunquam reducetur ad actum.
Et hoc patet in proposito per causas mortis post lapsum, quae sunt duae in genere, scilicet, vel ab intrinseco vel ab aliquo extrini seco. Prima est duplex, quia vel corrumpitur ab intrinseco per actionem mutuam contrariorum inr ter se et infra corpus, vel propter actionem intensam unius intrinseci in aliud: vel corrumpitur propter defectum alterius contin-
- gentem, scilicet ex subtractione nutrimenti vel hujusmodi. Primo modo accidit corruptio naturalis
- in animatis non propter actionem elementi in elementum, vel propter aliquam qualitatem elementarem activam vel passivam, quia nec elementa nec eorum qualitates manent in mixto, ut dictum est supra in quaestione de mixtione elementorum: sed propter actionem unius partis organicae in aliam partem corrumpendo ipsam, ut corpus fiat indispositum et inhabile ad animationem.
: Ista autem actio ponitur caloris naturalis in humidum radicale, corrumpendo et consumendo humidum, ad cujus corruptionem et consumptionem, sequitur corruptio et consumptio propria etiam caloris, et per consequens animalis, ut patet de igne et oleo: et hoc modo, quia pars secundum speciem habet certam periodum et determinatam, in qua potest convertere in se partem nutrimenti appositam, et in qua non: hoc autem potest quamdiu potest agere sufficienter in nutrimentum, et quia omne agens physicum, agendo repatitur, et repatiendo debilitatur, ita tandem quod non potest amplius convertere, nec resistere corrumpenti, et tunc hujusmodi pars secundum speciem, incipit esse secundum materiam, et fluere in partem secundum materiam, desinendo esse secundum speciem. Haec ergo est causa corruptionis, scilicet deperditio paulativa illarum partium, et de ista corruptione dicunt quod non fuisset homo in statu innocentiae corruptus, quia deperditio paulativa fuisset restaurata per esum fructus ligni vitae, quod probatur per illud Gen. 2. Ne forte sumat de fructu ligni vitae, et vivat in aeternum. Sed contra, quidquid fuisset principium activum in homine, non potuisset continuare actionem quin aliquando debilitaretur, quia omne agens physicum in agendo debilitatur: esto ergo, quod natura esset debilitata, et sumeret de fructu, non potuit sustentari per istum fructum nisi convertendo ipsum, ut alimentum in substantiam et naturam suam, sed illud conversum non potuit esse nobilius quam convertens. Similiter natura convertens, prius fuit debilitata, et in convertendo etiam nutrimentum illius fructus debilitatur magis, sicut enim in una actione, ita et in alia, et ideo magis et magis debilitatur, quanto magis et magis agit in convertendo: ergo semper debilitatur, et ideo quandoque deficiet. Exemplum Aristotelis de aqua mixta vino, nam vinum primo convertit aquam in se, toties autem potest apponi aqua, quod deficiet virtus vini in convertendo, unde secunda vice minus fortiter operatur quam prima.
Dico tamen, quod stante innocentia, non accidisset mors, cujus causam assigno talem, quia quilibet fuisset translatus in paradisum, antequam fuisset alteratus alteratione improportionata animae, sive formae: et haec translatio non fuisset miraculosa, sed justa et regularis, quod quilibet in statu suo transformetur, et non omnes simul, quod sic ostendo, nam illi parentes, aut semper continue meruissent dum essent in vita ista, vel non, si sic, et postea omnes: simul fuissent translati, primo natus fuisset majoris meriti quam posterius natus, quod falsum est: nam si mansisset status innocentiae, Beata virgo, et multi posteriores fuissent beatiores quam multi praecedentes, vel quam ullus praecedentium.
Si dicas, quod in illo statu non semper meruissent, sed usque ad certum terminum vitae, tunc si non fuissent translati ad gloriam illo termino adveniente, Deus fecisset eis injustitiam, differendo dare praemium, postquam opera meritoria consummassent, quae facturi erant. Ideo sequitur quod in statu innocentiae, unus fuisset translatus, prius alio, et cuilibet fuisset redditum praemium suorum meritorum, antequam virtus alicujus esset in tantum debilitata, quod necessario adesset corruptio.