IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Non fuisset in statu innocentiae corruptio defectu alimenti, nec a continente disconveniente, nec ab Angelo, bestia vel homine vim inferente.
Sed fuissetne ibi corruptio, secundo modo ab intrinseco, scilicet per subtractionem alimenti possibilis, stante innocentia? Dico quod stante innocentia particulari, in isto potuit esse corruptio, et mors per subtractionem, sive non ministrationem nutrimenti convenientis. Cujus ratio est, nam parvulus in statu innocentiae, non habuisset usum membrorum , ut nunc suppono, et ideo non potuisset sibi acquirere cibum per potentiam propriam, et per consequens potuisset deficere, stante innocentia in ipso. Sed stante innocentia universali in omnibus, dico quod non fuisset talis defectus, quia parentes providissent filiis suis, aliter fuissent nocentes, nec etiam adultus innocens fuisset passus talem defectum illatum ab alio, stante innocentia in omnibus aliis.
Sed quid de causa extrinseca corruptiva? Dico, quod illa est duplex, vel scilicet propter dispositionem contrariam continentis, vel propter violentiam illatam ab aliquo extrinseco. Primo modo contingit dupliciter, quia uno modo continens directe corrumpit contentum, ut ignis corpus, quod continet. Aliud est continens, quod non directe corrumpit, sed prohibet illud quod est necessarium ad vitam, cujusmodi est aqua, quo prohibet inspirationem et respirationem, et similiter terra, et ista sunt duo cito corrumpentia. Est etiam continens corrumpens, sed non ita subito, ut aer regionis intemperatae. A prima et secunda corruptione fuissent immunes, stante innocentia universaliter in omnibus, quia tunc non exposuisset se periculis, aliter fuissent nocentes, nec unus alii intulisset violentiam, cum uterque fuisset innocens ; nec etiam fuisset ibi corruptio ex causa tertia, quia in paradiso fuissent, ubi est aer temperatissimus.
Quid de corruptione per violentiam ? Dico quod illa potest fieri, vel ab homine, vel ab Angelo malo, vel a bestia sive animali quocumque. Dico igitur, quod a nullo animali recepissent nocumentum, stante statu innocentiae, quia omnia animalia fuissent homini mitia et amicabilia vel saltem non inimica ; nec ab Angelo malo, quia Deus conservasset eum, non quia non potuisset corpus innocentis scindi et dividi a malo Angelo, cui obediunt corpora inferiora,Job 41. Non est potestas, qua ei valeat compara ri, et etiam ab alio malo homine, si non fuisset innocentia universalis, sed Deus innocentem conservasset.
Dico ergo, quod solum habuit posse non mori, per illatum ab his causis extrinsecis.
Ad primum argumentum dico, quod habuit tunc, et habuisset partes fluxibiles et deperdibiles; non tamen fuisset corruptus, quia fuisset translatus ante mortem, ut dictum est: alii autem dicebant, quod fiebat restauratio per esum ligni vitae.
Ad secundum, patet per dicta in corpore quaestionis, scilicet quod poterant corrumpi; illa tamen potentia non fuisset reducta ad actum, quia fuisset praeventa per illam translationem.
Ad aliud, posset negari assumptum, quia non oportet, quod omne violentum aliquando corrumpatur, nisi naturaliter loquendo. Vel potest dici, quod non sunt ibi violenter ; nec est ibi actio vel passio violenta, nam si sit violentum aquae (ut aqua per se consideratur) calefieri ab igne, vel moveri sursum, non tamen considerando aquam ut est pars universi. Unde et aqua ascendit propter vacuum fugiendum, et ignis movetur circulariter ad motum sphaerae, cujus tamen motus est rectus, ut secundum se consideratur. Elementa etiam non sunt in mixto formaliter, sed solum virtualiter.
Ad argumentum in oppositum, dico quod verum est pro tanto, quia propter peccatum fuit potentia illa reducta ad actum; si tamen non peccassent, nihilominus habuissent hujusmodi potentiam moriendi.
Ad argumentum opinionis quod mors est paena peccati, dico quod stante illo statu, si Deus non transtulisset homines,modo quo dictum est, si fuissent mortui, mors non fuisset plus paena in hominibus quam in brutis, et fuisset conditio vel passio consequens talem naturam sic per mixtionem compositam, sicut modo.