IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Dico ad quaestionem. Ad quaestionem respondet, ponendo talem distinctionem: Esse confirmatum duobus modis intelligi potest, scilicet esse confirmatum in bono quod non possit peccare, ita quod ly non cadat super ly posse, eo quod etsi habent naturam eamdem quam modo, et liberum arbitrium, tamen est sic confirmatum in bono, quod potentia propinqua peccare non possunt, et sic beati dicuntur in bono confirmati, quod non possunt peccare. Et isto modo dicit Doctor primam conclusionem, quod nullus viator sic est confirmatus, quia si est viator, igitur est in statu merendi et demerendi, et ex consequenti potest peccare, et sic diceremus Virginem pro statu viae non sic fuisse confirmatam ; aliter enim est modo confirmata quam tunc, quia nunc est beata, tunc non erat beata. Imo dicit Doctor quod implicat, quod viator sit isto modo confirmatus, quia sic esset beatus, quia potior pars beatitudinis est securitas, sed non potens peccare, et sciens se non posse peccare, est securus de sua beatitudine: igitur talis non esset viator, sed beatus.
Praeterea, objectum voluntatis viatoris est ens limitatum et finitum, etc. In quo non est omnis ratio boni, nec ab illo removetur omnis ratio mali, et voluntas potest deviare a tali objecto per aliquam circumstantiam non convenientem tali objecto, vel operari circa illud secundum aliquam circumstantiam non debitam illi objecto, et ita peccare. Solum enim beati habent Deum pro objecto clare viso, in quo solo est omnis ratio boni, et in eo nullus defectus boni, et circa tale objectum voluntas errare nequit, igitur viator non potest sic esse confirmatus, ut non possit peccare. Alio modo aliquis dicitur confirmatus in bono, quia non peccat in praesenti, nec peccabit in futuro ; et isto modo in isto statu naturae lapsae multi fuerunt confirmati, quia non peccaverunt, saltem mortaliter, ut sanctificati in utero, et Apostoli in die Pentecostes ; isti tamen potuerunt peccare, et etiam forte venialiter peccaverunt omnes, excepta Virgine Beata, quae non solum mortaliter actualiter, nec mortaliter originaliter, sed nec venialiter peccavit. De S. Joanne Baptista est dubium, an venialiter peccaverit. Et teneo quod sic, quia septies in die cadit justus venialiter, et resurgit. Petrus Apostolus post confirmationem peccavit et venialiter, ad Gal. 2. Restiti in faciem ejus, quia reprehensibilis erat. Si igitur in isto statu aliqui sic fuerunt confirmati, quod nunquam peccaverunt, ut Virgo, quae nullum peccatum commisit, et alii multi qui non peccaverunt mortaliter, multo magis in illo statu innocentiae fuissent sic confirmati, quod nunquam peccassent, si tamen primae tentationi restitissent, sicut primus parens, etc.
Et nota diligenter, quod Adam si victoriam habuisset, fuisset confirmatus sic, quod nunquam peccasset, tamen peccare potuisset, similiter ejus filii. Et si quis arguat, si poterat peccare, ponatur in esse, peccat, igitur non est confirmatus, et ita videtur quod implicet ipsum posse peccare, et esse confirmatum in bono. Respondendum est non admittendo, quod illa de possibili ponatur in esse, quia jam sum obligatus ad istam, quod est confirmatus, quod non peccat, nec peccabit ; et licet illa de possibili stet cum ista de inesse, non tamen sua de inesse stat cum positione posita, scilicet quod non peccabit, ista enim contradicunt, non peccabit et peccat, sicut ista: sedens potest currere, stant simul, non tamen ista : duo sedens currit, ideo si es obligatus ad istam : Socrates sedet, et aliquis proponat istam : potest Socrates currere, concede, ponatur in es.se , non ponatur, quia jam es obligatus ad tenendum istam : Socrates sedet, ita homines in statu innocentiae confirmati non peccassent; tamen quia fuissent viatores potuissent peccare, non tamen ista ponenda est in esse, quia es obligatus ad tenendum istam, scilicet sunt confirmati sic, quod non peccabunt.
(b) Sed transfudissetne. Sed supposito quod Adam fuisset confirmatus in justitia, generans Abel, per generationem communicassetne ei justitiam originalem, sic per generationem transfundendo eam, et communicando eam sibi ? Dico quod non, quia est mere donum Dei, et non habitum fuisset illud donum per generationem, quia jam non fuisset donum ; generatio enim est per modum naturae, et donatio per modum voluntatis.
Alia dubia patent. Sed nota in responsione ad tertium dubium illam probationem, justitia originalis non necessitabat ad bonum; inclinabat enim voluntatem ad ista juste volendo, non tamen necessitabat voluntatem, sicut nec modo gratia, si enim necessitasset ad bonum, nec Adam, nec Eva peccassent, sed de necessitate bene operati fuissent, et tunc cessasset meritum. Nota etiam illam optimam persuasionem, et est ratio responsiva ad secundum dubium.
(c) Ad primum. Auctoritas Anselmi est in contrarium, quia videtur dicere, quod si primam tentationem superasset, fuisset confirmatus injustitia pro se et suis posteris ; sed solutio tertii dubii est in contrarium. Dicendum est, quod Anselmus loquitur opinando, non tamen asserendo, nec probat, sicut Aristoteles loquitur,
quod anima intellectiva est immortalis, sicut opinatur, non tamen demonstrat, sic nec Anselmus probat. Vel ideo Anselmus illud dicit, quia filii in statu innocentiae mirabiliter fuissent adjuti, tum a justitia originali fortiter inclinante voluntatem eorum ad bonum, sicut modo habitus justitiae acquisitus inclinat ad juste volendum justa : et quanto habitus est perfectior, tanto magis inclinat, tum propter sollicitam doctrinam parentum, qui docuissent filios servare praecepla Dei, quae sunt de lege naturae, vel conformia legi naturae, quae lex fuisset scripta in cordibus eorum, et ita faciliter superassent primam tentationem, et tunc fuissent confirmati, nec peccassent, licet potuissent peccare.
(d) Ad aliud concedo. Ad auctoritatem Gregorii non generassent reprobos, concedo ; igiturnec generassent potentes peccare, negatur consequentia, imo generassent viatores, et ita potentes peccare, qui tamen non peccassent. Et quia dictum est, quod licet nascerentur in justitia, non tamen fuissent confirmati in illa.
Contra, bonum est efficacius malo, concedo, igitur sicut malum est causa mali, ita justitia est causa confirmationis in bono. Doctor dicit, quod aliquando malum potest pluribus nocere, quam bonum possit prodesse, et ideo licet peccatum Adae sit causa quod omnes nascuntur in peccato originali, et maledicti et filii irae, non tamen justitia originalis potest tantum prodesse illis, ut illi nascerentur instustitia confirmati. Vel aliter et melius, sicut peccatum est causa peccati, non tamen est causa continuationis in malo, sed mala voluntas nascentis in peccato originali, sicut Judaei et Pagani confirmantur in illo ex suo demerito personali, ita justitia in parentibus non est causa confirmationis ipsius justitiae in filiis. Sed si Abel natus fuisset in justitia originali, ipse suo merito meruisset in illa confirmari, superasset enim diabolicam tentationem non acquiescendo illi, sed Deo et legi ejus, et in hoc meruisset confirmationem suam in justitia, et ideo justitia, et peccatum aequatur in hoc quod peccatum Adae non est causa, quod filius , qui nascitur in peccato originali, sit confirmatus in malo sic, nec justitia ejus fuisset causa, ut filius nascens in justitia originali, esset confirmatus in justitia originali ; sed sicut demeritum personale est causa confirmationis in malo, sic tunc in illo statu meritum personale fuisset causa confirmationis in justitia.
Ad ultimum sic arguitur, si unum oppositum, ut calor, est unius oppositi causa, sic ejus oppositum, ut frigus est alterius oppositi causa, ut sicut calor producit calorem, ita fiigus producit frigus, quae duo producta sunt opposita: igitur cum peccatum Adae sit causa peccati filiorum, igitur et justitia Adae erit causa justitiae filiorum, igitur non dabitur praecise a Deo, sed Adam transfundel illam.
(e) Ad ultimum. Ad istud dicit Doctor quod si illa duo opposita, scilicet peccatum originale filiorum, et justitia filiorum Adae, essent a causa univoca, argumentum concluderet, quod est dictu, quod si illi duo effectus quilibet illorum esset a sua causa, quae esset univoca respectu illorum effectuum, argumentum valeret, ut calor productus est a calore producente univoce, et frigus productum est a frigore producente univoce ; sicut calor est causa caloris oppositi frigori, sic frigus est causa frigoris oppositi calori producto, ut patet ad sensum. Sed dicit, quod non est ita hic, quia etsi peccatum Adae est occasio peccati filiorum, non tamen justitia est causa justitiae, quia justitia non est causa univoca justitiae filiorum, cum sit a solo
Deo, sicut patet, qualitas corruptibilis est causa qualitatis corruptibilis ; igitur qualitatis incorruptibilis, quae opponitur qualitati corruptibili, producet qualitatem incorruptibilem, non sequitur, quia qualitas incorruptibilis, ut charitas est a solo Deo, sic justitia originalis: et ideo negatur similitudo, quod si peccatum est occasio peccati, igitur justitia, quae ei opponitur, erit causa justitiae oppositae peccato, non est simile, et ideo argumentum non concludit.