IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Utrum in statu innocentiae fuissent illi soli geniti, qui nunc sunt electi?
D. Thom. I. p. q. 62. art. 6. ubi vult prius esse volitum a Deo ordinem gratiae quam naturae, quod etiam tenet Capreol. 3. d. 1. q. l.arl. 3. Bassol. hic g. un. art. 3. Lychet. Tartarei. Orbell. et alii Scotistae hic. Scotus 1. d. 39. et 41. et 3. d. 7. q. ult, ubi docet prius esse volitam gloriam personis quam ipsam personam, et d. 19. et 32. Aretinus commentor. in Gen. fol. 454. c. 3.
Quod non, probo, quia aliqui nunc electi ex reprobis sunt nati, sed tunc non fuissent reprobi, ergo nec filii eorum: vel oportet dicere quod unus et idem filius electus posset esse a diversis parentibus, ita quod iste electus, qui nunc est de patre malo, in statu innocentiae fuisset de patre bono, quod est inconveniens.
Item, in illo statu fuissent tot unius sexus, sicut alterius, sed non probabile est, quod nunc salventur tot de uno sexu, sicut de alio: ergo eaedem personae electae nunc, non fuissent tunc. Assumptum probatur, quia nulla persona fuisset conjuncta cum alia in linea ascendente vel descendente, quia haec contra naturam fuissent
(unde Adam si nunc viveret, non posset contrahere), quaelibet tamen persona fuisset alii conjuncta per obligationem istius praecepti : Crescite et multiplicamini, etc et unus etiam non fuisset conjunctus duabus, quia bigamia fuisset contra legem naturae ; ergo in linea laterali oportebat tot esse foeminas quot viros.
Oppositum patet per Gregorium 4. Moralium in fine : Si parentem primum nulla peccati rubigo corrupisset, nequaquam ex se filios gehennae generaret, sed illi, qui nunc per redemptorem salvandi sunt, soli ab illo electi nascerentur.