IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Solos nunc electos fuisse nascituros, si status innocentiae universaliter perseverasset, de quo lata tract. de praedest. Vide Scot. 1. d. 39. et d. 41. et 3. d. 19. ita Rubion. Bassol. Vorillon, Lychet. Tartaret. et Gabriel. hic Aretin. comment. in Genes. sol. 454. c. 3.
Dico (a) quod soli nunc electi, fuissent in statu innocentiae nati. Ratio hujus est, quia omnis ordinate volens post volitionem finis, immediate vult illud quod est immediatius vel proximius fini. Deus est volens ordinate: ergo primo vult seipsum vel bonitatem suam tanquam finem. Secundo vult bonum creaturae rationalis ultimatum, quod est communicatio creaturae, sive communicatio beatifica suae bonitatis, creaturae tali, et postea vult gratiam, quae ordinatur ab beatitudinem hujus, vel ad fruitionem ejus, et posterius vult istum beatum vel beatificabilem esse nasciturum a tali parente, quod esse supponitur gratiae.
Cum ergo (ut dictum est) prius (b) sint beatitudini determinati, quam quod nascantur a talibus parentibus, per quoscumque parentes nascantur, ex quo habent rationem posterioris, hujusmodi parentes non poterunt variare determinatos beatificandos a voluntate divina, quin iidem in numero nascantur.
Sed dices contra, quantumcumque medicus primo velit sanitatem sibi vel amico suo, quia tamen illam non potest dare sine potione amara tali, ideo vult talem potionem amaram ; ergo similiter in proposito, quamvis Deus velit illum beatificare, quia tamen non potest generari iste, nisi per illum parentem, ideo sicut iste beatificandus, est determinatus unus et idem in numero, sic suus parens, licet posterius natura, ut sic consideratus.
(c) Dico (sicut dictum est) quod idem homo in numero, non solum quoad animam, sed etiam quoad :corpus organicum, potuit esse filius Adae et filius Abrahae, et ex quocumque istorum duorum fuisset, idem in numero fuisset, quia si nihil substantiae filii sit de substantia patris, sed totum de menstruo, ut vult Philosophus, secundo de Gener. animalium; vel si ibi concurrat semen viri cum isto semine mulieris, dico tamen, quod eadem materia ex qua iste generatur, quae fuit in statu naturae lapsae sub forma alimenti, talis potuit esse in statu innocentiae sub forma alia, puta pomi vel hujusmodi.
Dices quod identitas numeralis in effectu, non solum requirit identitatem numeralem materiae, sed etiam efficientis, sicut tangit primum argumentum.
Dico, quod non (d) oportet, ignis enim A quantitatis et virtutis tantae, si ex tali materia ignem talem generaret, ignis B ejusdem virtutis et qualitatis pro eodem instanti, si in istam materiam ageret, eumdem ignem in numero produceret, non obstante quod generans sit aliud et aliud numero, quia generatum non sequitur praecise unitatem vel pluralitatem ex generante. Unde corpus organicum ad hoc quod sit idem numero, non requirit agens idem numero, licet requiratur ibi materia eadem numero, et tunc materia existente eadem, induceretur a diversis generantibus eadem forma numero: ita in proposito. Si ponamus ergo filios procreari de semine, quod est superfluum alimenti, idem alimentum in numero , quod etiam potuit esse in utroque statu, vel materia nutrimenti, quae potuit esse hic sub una forma, et ibi sub alia indutum vel induta forma seminis ab uno agente per actum virtutis generativae, posset transmutari ad eamdem formam ab . alio agente ; et sic esset idem numero, et sic, qui modo est filius reprobi, potuit fuisse filius electi, et ex hoc patet ad primum argumentum.
COMMENT ARIUS.
(a) Dico quod soli, etc. Nota bene hanc rationem Doctoris hic et 41. dist. primi. Sed difficultas oritur de multis damnatis,
nam ab aeterno voluntate consequente sunt voliti ut producatur in esse, et talis voluntas non potest impediri, ut patet a Doctore in dist. 46. primi, et in dist. 37. si ab aeterno sic sunt voliti, quomodo in statu innocentiae non fuissent nati? et si sic, non solum electi nati fuissent. Dico, licet ista materia alibi esset pertractanda, quod est recurrendum ad id quod dicit Doctor in primo, distinct. 41. et in tertio, dist. 19. scilicet quod in primo signo praedestinavit quos voluit praedestinare, et in tali signo habuit actura negativum circa reprobatos. In secundo signo praeordinavit gratiam cuicumque praedestinato, et habuit tunc actum negativum circa reprobatos. In tertio signo praevidit aliquos electos casuros, et similiter omnes reprobos. Dico ergo, quod in illo primo signo tantum offerebantur voluntati divinae electi, ita quod primo illos praedestinavit ad vitam aeternam, et in alio signo voluit illos esse in statu innocentiae, et nullum actum habuit circa reprobatos, nec quantum ad reprobationem, nec quantum ad existentiam eorum, et sic illi nati non fuissent. Si dicatur, nonne praevidebatur prius creatura rationalis producenda in esse existentiae quam fuerit praedestinata vel reprobata. Dici potest quod non, et confirmatur dictis Doctoris in tertio dist. 7. q. nil. Licet enim ut dicit ibi Doctor praedestinatio communiter terminetur ad aliquam personam, (et dico communiter, quia praedestinatio animae Christi terminabatur ad naturam, non autem ad personam, quia in tali unione erat tantum una persona scilicet divina, quae non prades linabalur,) non tamen sequitur quod talis persona fuerit prius volita quoad esse existentiae. Imaginor enim sic, quod sicut intellectus divinus offerebat voluntati divinae omnes propositiones possibiles pertinenles ad esse existentiae, sic etiam omnes naturas rationales possibiles, et sic in facultate voluntatis erat determinare, sive determinate velle tot, quot volebat produci in esse existentiae ; non enim omnia possibilia sibi ostensa fuerunt volita a voluntate divina, quia illa tunc evenirent, mille enim mundi etiam isto nobiliores sunt simpliciter possibiles, et tamen non sunt voliti.
Dico ergo ad propositum, quod intellectus divinus obtulit voluntati divinae omnes creaturas rationales, beatitudinis capaces, ostendendo illas voluntati divinae in esse cognito, et etiam ostendendo ei beatitudinem possibilem in esse cognito, et tunc voluntas divina in primo signo praedestinavit quos voluit ; et in secundo signo omnes praedestinatos ad gloriam praedestinavit ad gratiam ; et in tertio signo voluit omnes electos pro tempore debito habere esse existentiae, et in istis signis nullum actum habuit circa nunc damnatos ; et in quarto signo offerebatur ei Adam casurus, et amissurus justitiam originalem, et in tali signo offerebatur Judas et alii damnati in ratione peccatoris, et in tali signo nullum actum positivum habuit, nec circa Adam, nec circa Judam ; et in hoc signo terminavit iterum dare gratiam Adae, et omnibus electis lapsis, et in tali signo, quia praevidit Judam finaliter obstinatum ipsum reprobavit ; et post voluit ipsum esse in esse existentiae pro tempore a se determinato, et sicut dico de Juda, hoc idem dico de omnibus aliis damnatis.
Et si in secundo signo in quo Adam et omnes electi praedestinati fuerunt ad gratiam et justitiam originalem stetissent, solum illi nati fuissent, et nullum actum voluntas divina habuisset circa nunc damnatos.
Sed esset difficultas de Angelis damnatis, ex quo voluntas divina in primo signo omnes praedestinavit quos voluit, et in tali signo nullum actum habuit circa reprobatos, an si Adam praevisus fuisset non casurus, si Angeli mali creati fuissent. Dico, quod in his quae mere pertinent ad voluntatem divinam, multa sunt probabilia propter libertatem illius voluntatis ; probabile est enim quod sicut tantum homines praedestinati nati fuissent, et propter lapsum ipsius Adae multi alii nati sunt, qui non sunt electi, sic etiam si Angeli electi, et omnes alii electi ut homines tantum sunt praevisi casuri, probabile videtur quod solum illi creati fuissent. Est etiam probabile, quod quamvis nullus electorum sit praevisus casurus, quod Angeli mali fuissent creati ut major divinae voluntatis manifestetur justitia. Sed quidquid sit, unum firmiter scimus, quod voluntas divina potest velle omne quod non implicat contradictionem, et velle suum ad extra est absolute tantae rectitudinis, quod nullam praesupponit regulam, etiam in intellectu divino, cui oporleat conformari, ut patet a Doctore in ultima quaestione prologi. Sustinendo ergo, quod tantum electi nati fuissent, dicit Doctor quod posterius vult istum beatificabilem esse nasciturum a tali parente. Et addit:
(b) Cum ergo prius sunt beatitudini determinati quam, etc. Ista verba sunt notanda cum videantur sibi implicare. Nam dicit primo, quod electus praedestinatus fuit nasci a tali parente, puta, S. Franciscus praedestinatus fuit nasci a tali parente: parens autem tunc fuisset electus, et tamen constat quod pater ejus fuit reprobatus. Et ex alia parte dicit, quod ex quibuscumque parentibus nascantur, elc. Dico, quod si Adam praevisus fuisset sicut sanctus Franciscus, praedestinatus fuisset nasci a tali parente, puta ab alio quam a Petro Bernardono, sic etiam natus fuisset, et quod modo sit natus ab alio, hoc non contradicit primo dicto, quia si Adam non fuisset praevisus casurus, tamen electi nati fuissent a determinatis parentibus ; sed quia Adam post praevisus est casurus, multi alii sunt voliti in esse existentiae a voluntate divina quam soli electi, et sic multi electi nunc nati sunt a parentibus reprobis, et hoc etiam praescivit intellectus divinus, sed non ante praevisionem lapsus ipsius Adae. Et addit Doctor quod ille idem qui nunc natus est a reprobo, esset idem numero, si natus fuisset ab alio patre electo.
(c) Dico sicut dictum est, etc. Hic dicit Doctor quod fuisset idem numero, et probat, quia eadem anima fuisset, et etiam eadem materia ex qua generatus fuit, nam eadem materia nunc, quae est sub forma talis alimenti, puta panis vel gallina, potuit tempore innocentiae esse sub forma pomi vel hujusmodi ; sicut ergo nunc ex tali alimento generatur tale semen, puta ex pane, ita tunc eadem materia panis existens sub forma pomi ex tali materia potuit generari tale semen ; nam in generatione seminis corrumpitur forma alimenti, et in materia illa producitur forma seminis.
(d) Dico quod non oportet, etc, Dicit Doctor quod ad unitatem numeralem in effectu non requiritur quod talis effectus sic sit ab uno agente determinato, quod si etiam esset ab alio non esset idem numero. Et ponit casum, sit ignis A virtutis ut duo, et gignat ignem B in materia ligni, et sit alius ignis, scilicet C ejusdem virtutis, et in eodem instanti quo A generaret B, generaret ipsum B, certum est quod ipsum B est idem in numero quamvis sit producibile a diversis causis. Doctor enim dicit, quod sufficit unitas materiae, sed bene adverte, quia si ignis in materiam ligni produceret ignem B, et ignis C produceret alium ignem in materia ligni, corrupto primo igne, hic ignis genitus non esset idem numero cum alio producto, aliter Doctor sibi contradiceret in dist. 3. hujus secundi. Si vero materia ligni transmutatur simpliciter ad eamdem formam numero, esset simpliciter idem numero, licet eadem materia nata esset transmutari ad eamdem formam ab alio et alio agente.