In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Hic erat inepta additio, nescio a quo posita, scilicet quod omnes in virili sexu resurgerent, praeter B. Virginem, quam additionem Patres damnant, et ideo eam abrasimus. Recens scriptor P. Cornelius a Lapide in cap. 4. epist ad Ephes. falso illam sententiam tribuit Doctori, quia non novit distinguere inter additionem et textum, et sane exactius debuisset omnia examinare, ne errorem tribueret tanto Doctori, qui nunquam negavit utrumque sexum resurrecturum, sed et ratio, qua hoc probat Cornelius, quia scilicet ut iidem numero resurgamus, requiiitur manere eadem accidentia, est in Philosophia crassus error ; nam constat ipsum P. Cornelium, nunc in senectute pluribus accidentibus carere, quae habuit in pueritia, et alia nunc habere, quibus tunc caruit, tamen manent idem numero Cornelius, et praecedenti Scholio ostendi non omnes in patria habituros eum sexum, quem aliquando habuerunt in via.