IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Dico quod fuissent, etc. Duas complecitur partes praesens quaestiuncula. Prima, an filii in statu innocentiae geniti haberent justam corporis molem, sicut ipse Adam et Eva habuere in primo suae generationis aut creationis instanti? An vero nascerentur parvuli, sicut modo nascuntur, et successive acquirerent justam magnitudinem, sicut modo acquirunt. Secunda est : An statim ac nascerentur haberent perfectionem scientiae sicut Adam habuit, an vero paulatim illam sibi acquirerent. Circa primam partem hujus quaestionis aliqui ex sanctis Patribus existimarunt, aut saltem insinuarunt, si status innocentiae perseverasset, non fuisse multiplicandos homines per propagationem naturalem mediante viri et mulieris conjunctione, sicut modo multiplicantur. Ita Chrysostomus hom. 18. in Genesim, Damascenus lib. 2. fidei cap. 30. Nyssenus de opificio hominis cap. 17. Euth. in psalm. 50. Augustinus lib. de Genesi contra Manichaeos cap. 19. Hieronymus epist. 22. ad Eustochium. Quod si haec sententia esset vera, non haberet locum praesens difficultas, quia nulla esset ratio cur parvuli nascerentur qui post Adamum producerentur, aut cur non haberent justam magnitudinem.
Opposita sententia, quam tenent Scholastici omnes in hac distinctione, et cum S. Thoma 1. part. quaest. 98. multo certior est, nisi sit de fide, ex Scriptura Genes. Non est bonum hominem esse totum, faciamus ei adjutorium simile sibi. Item ibidem : Relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori, eruntque duo in carne una. Item ibidem : Crescite et multiplicamini, et replete terram. Quae omnia ante peccatum dicta sunt. Probatur ulterius auctoritate Augustini lib. 9. de Genesi ad litteram a cap. 3. ad cap. 14. et lib. 14. de civit. a cap. 21. deinceps, qui etiam retractat lib. 1. Retract. cap. 10. quod dixerat in lib. de Genes, contra Manichaeos. Idem etiam tenet Beda, Ruperlus, et alii Patres.
Probatur praeterea, quia alias non essent homines qui essent in statu innocentiae posteri Adae et Evae, quod supponitur ab omnibus falsum. Probatur denique, quia virtus generativa non est data homini propter peccatum: ergo haberet eam quamvis non fieret peccatum, et consequenter haberet actum suum, nimirum generationem in aliquo individuo, quamvis non fieret peccatum. Confirmatur, quia actus conjugii non est per se malus aut indecens, nisi quatenus habet annexam deordinationem inordinatae concupiscentiae: in illo autem statu non haberet illam deordinationem, sicut nec mulieres parerent cum dolore, ut pariunt de facto in paenam peccati, juxta illam sententiam Domini: In dolore paries filios. Et fortassis, alii Patres, qui opposilum hujus communis sententiae insinuant, loquuntur de propagatione mediante deordinatione concupiscentiae, et dolore partus, qualis propagatio non fieret tum.
Itaque supposito quod in statu innocentiae perseverante alii ab aliis nascerentur, primo dicendum est quod sine dubio nascerentur parvuli: id enim exigit uteri materni ratio, quae intra se non potest continere naturaliter hominem magnum, sicut nec talem etiam a se absque laesione ingenii aut morte, emittere in lucem. Et hinc quamvis omnipotentia Creatoris possent statim ac nascerentur in justam excrescere magnitudinem, tamen quia nulla auctoritas suadet, quod ita fieret nec sciri potest absque auctoritate, ex alia vero parte magis congruum et conveniens naturis hominum est, ut crescerent paulatim.
Dicendum secundo est cum Doctore hic et D. Thoma I. part. quaest. 99. art. I. quos caeteri fere Theologi, sequuntur, quod paulatim crescerent, et quod etiam non haberent statim ac nascerentur motum progressivum perfectum, quo scilicet possent bene ambulare, quidquid dicat scholiastes noster, qui videtur ambulationem aliquam statim illis tribuere, ex eo quod non minus illis quam aliis animantibus id convenire videatur ex natura rei saltem pro illo statu. At certe quemadmodum de facto sunt aliqua animalia, quae possunt statim ambulare, et aliqua quae non possunt, nec defectus ambulationis in illis, qui non ambulant, adscribi debet hominum peccato, sed naturis ipsorum animalium, ut evidens est, ita nihil obstat, quominus homo ex natura sua in illa parva quantitate et dispositione, quam habet naturaliter cum nascitur, petat non ambulare, nec, ut jam dictum est, constat in statu innocentiae quod alia illi conferretur dispositio. Satis (amen probabile est quod perfectiores aliquos motus tum haberet, melioremque dispositionem corporis quam modo habet, et quod citius ambularet, veniret que ad justam magnitudinem: hoc enim concedendum salubritati paradisi et ordinato modo vivendi hominum, praesertim cum constet utrumque horum multum conducere posse ad bonam prolis dispositionem. Minus autem inconveniens est imperfectam hanc indispositionem ponere in homine, ex quo oritur quod ambulare nequeat, aut alios motus tam perfecte exercere quam in illis animalibus quae tamen non habent, et quidem pro illo statu etiam, quia homo haberet parentes judicio pollentes et discursu, qui optime ipsi providere possent, et facile absque illis motibus: alia vero animalia non tam perfecte et facile providere valent suae proli, nisi illa virtus ipsis concederetur, per quod patet ad fundamenta scholiastis.
Quantum ad secundam quaestionis partem, qua quaeritur de statu puerorum perseverante innocentia quantum ad scientiam, conclusio Doctoris est, quod non haberent scientiam, sed essent nescii. Dicit autem data opera quod essent nescii, non vero quod essent ignorantes, quia ignorantia dicit carentiam scientiae in eo, qui habere deberet scientiam, qualis ignorantia est paena peccati, et propterea non caderet in pueros pro statu innocentiae. Nescientia vero est simplex carentia cognitionis non supponens tale debitum in suo subjecto, hujusmodi autem nescientia non est paena peccati, unde posset optime competere pueris pro statu innocentiae, et hinc probatur conclusio Doctoris, quae communis est cum Magistro in hac distinct. et D. Thoma 1. part. quaest. 101. art. 1. quia nihil impedit quominus talis nescientia competeret ipsis, et ex alio capite magis conforme est eorum naturae, quod eam haberent: quod probatur a Divo Thoma, quia connaturaliter anima non potest habere scientiam, nisi mediantibus operationibus sensitivis, juxta illud : Nihil est in intellectu, quod non fuit in sensu. Verum haec probatio non potest Scolistis sufficere, cum juxta Doctorem suum probabiliter teneant quod ligatio intellectus ad sensum sit in paenam peccati, et quod proinde non esset in statu innocentiae. Melius ergo juxta eorum sententiam probatur ex eo, quod non est ulla ratio, aut auctoritas, unde constet quod species rerum omnium ipsis infundatur, sicut dicuntur infusae Angelis et Adamo: sed paucissimae res ipsis proponi poterant pro statu pueritiae seu infantiae, ergo naturaliter pauca poterant scire et consequenter multa nesciebant.
Verum quia aliquis. dupliciter nescire aliqua dici potest, primo actualiter, secundo habitualiter, quod hactenus ostendimus, est, pueros status innocentiae non habituros actualiter cognitionem multarum rerum, quas postea essent cognituri, nec species etiam earum repraesentans ; nunc ergo videndum est, an statim ac nati essent habitus scientifici omnium scie . tiaram speculativarum ipsis essent infundendi ? Et tenendum censeo cum D. Thoma 1. part. quaest. 101. art. I. et aliis Theologis communiter contra Richardum in 2. diit. 20. art. 1. quaest. 4. quod non, quia quandoquidem non infunderentur ipsis species illae omnes, sed acquisitio earum relinqueretur ipsis: ita similiter de habitibus istis, qui sine speciebus illis nihil servire possent, dicendum est, cum nulla sit ratio aut auctoritas suadens oppositum. Hoc autem inter eos et nos interesset maximum discrimen, quod ipsi meliorem haberent indolem, et majorem longe facilitatem ad illos habitus comparandos melioresque Magistros, quam nos habemus, ut apud omnes in confesso est.
Major est difficultas de virtutibus moralibus, nam ex uno capite eadem ratione qua comparatio seu acquisitio habituum speculativorum seu intellectualium ipsismet permitteretur. videretur dicendum cum Suarez lib, 5. de homine cap. 8. quod acquisitio virtutum moralium similiter ipsis esset permissa: ex alia vero parte videri posset cum D. Thoma quaest. 18. de veritate art. 7. et Aversa. quaest. 75. quod istae virtutes pertinerent ad justitiam originalem, cum qua omnes in illo statu nasci deberent. Verum quia hoc connexionem habet cum resolutione istius gravissimae difficultatis, quae est de ratione, in qua consistit justitia originalis, impraesentiarum vix bene decidi potest, nisi involvendo illam etiam difficultatem, quae suo potius loco est reliquenda, hoc est, ad quaestionem unicam distinctionis 29. ubi decidetur num. 2.