In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Utrum peccatum Adae fuerit gravissimum.
Alensis 2. p. q. 120. m. 4. D. Bonav. hic a. 3. q. 3. D. Thom. 2. 2.q. 163. a. 1. et hic q. 2. a. 1. Richard. hic art. 3. q. 2. Durand. q. 3. Gabr. q. un. a. 2.
Secundo quaeritur, utrum peccatum Adae fuerit gravissimum ? Quod sic, per Augustinum in Enchirid. qui vult quod peccatum ideo est malum, quia adimit bonum; sed peccatum Adae ademit maxi-I mum bonum, quia justitiam originalem a se, et ab omnibus suis posterioribus ; ergo, etc.
Item, secundum justitiam divinam, paena correspondet culpae, quia in Apoc. Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, etc. et ibidem, secundum mensuram delicti, erit et plagarum modus ; sed peccato Adae maxima paena fuit inflicta, quia mors, quae est ultimum terribilium, et sui et omnium posteriorum ; ergo, etc.
Item glossa Augustini super illud verbum Psalm. 68. quae non rapui, tunc exolvebam, dicit, quod Eva et Adam rapere voluerunt divinitatem, et perdiderunt felicitatem : sed appetere divinitatem sibi voluisse inesse fuit, ut dicitur, maximum malum in Angelo malo ( patet de hoc supra), adhuc autem multo magis in homine, quia divinitas multo magis est improportionata homini quam Angelo ; ergo magis peccavit Adam quam Angelus, et ponitur ista auctoritas in littera. Oppositum. Augustinus 12. super Gen. c. ult. et ponitur in dist. 22. cap. illo. Ex quo manifeste, dicit quod Adam non carnali concupiscentia victus, sed amicabili quadam compulsus benevolentia, qua plerumque fit ut offendatur Deus, ne offendatur amicus, peccavit. Eva autem secundum eum, multo magis peccavit, quia appetivit illam aequalitatem divinam, quam nunquam appetebat Adam.