IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Hic sunt tres articuli. Primus declaratus fuit partim dist. 6. q. 2. vide ibi de velle et nolle. Hic nota differentiam, quare primum peccatum Angeli potuit fuisse inordinatus amor sui, non sic potuit peccare Adam ; sed primum peccatum Adae fuit amor amicitiae uxoris suae inordinatus. Vide auctoritatem beati Augustini. Nota, quod primo non potuit peccare amore concupiscentiae vel libidinis circa uxorem, quia nulla adhuc erat libido, quia illa est sequela peccati. Ad istum amorem amicitiae inordinatum uxoris, sequebatur gravius peccatum, scilicet velle complere illud quod non licuit, scilicet velle comedere de pomo vetito. Ibi nota, quod secluso praecepto divino de non edendo pomum, pejus fuisset dicere verbum otiosum, quam comedere de illo pomo, quia dicere verbum otiosum est ex suo genere actus peccari venialis, sed comedere de illo pomo non est ex se peccatum, nec est de lege naturae. Ideo dicit Doctor quod esus pomi non erat ex natura rei quid malum, nec illud fuit praeceptum ex natura rei, nec de lege naturae, quasi esset circa aliquid, quod de se est malum, sed tantum fuit malum edere de illo, quia solum a Deo prohibitum ad experiendum eorum obedientiam, ut nobis appareret ( non Deo, quia omnia sciebat) quod ingrati existentes tantorum bonorum et beneficiorum non obedirent. Peccatum igitur primum Adae fuit in velle, volendo, scilicet et amando uxorem amore amicitiae inordinato, quod factum fuit ut magis vellet displicere Deo quam uxori, et ita inductus ab ea comedit. Est enim verisimile cum ipsa fuerit seducta, et crediderit diabolo se posse consequi aequalitatem Dei, et consequi etiam scientiam boni et mali, si vir suus una secum comederet ; accessit ad Adam, et dixit ei ut comederet, ipso nolente, tristis effecta fuit, videns ex hoc se non posse consequi quod credebat, scilicet aequalitatem Dei ; Adam videns ipsam maestam, credidit quod si non consentiret ei, tabesceret, et ex tristitia veniret ad maciem, imo a se derelictam omnino interiret, maluit Deo displicere quam uxori, et hujus causa fuit inordinatus amor amicitiae ad eam ; non amor concupiscentiae, nec libidinis, quia illa nondum erant in Adam cum esset innocens, sed graviter erravit secundum Sanctos, quia debuit eam corrigere et docere, quod propter esum illius ligni non consequeretur aequalitatem Dei, nec scientiam aequalem scientiae Dei, quia ipse non fuit seductus secundum Paulum ad Corith. secundo, et ita ille non credidit, sed non corripuit, et quis scit quod eam non corripuerit: sed mulieres aliqua affectione affectae non de facili suscipiunt disciplinam, magis enim credidit diabolo quam viro.