IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Peccatum Adae non fuisse gravissimum, quia non privavit bono optimo formaliter, id est, rectitudine virtutis summae ( fuit enim contra temperantiam vel obedientiam ) nec fecit contra legem naturalem, sed positivam, et de re alias indifferenti, est tamen maximum quoad nocumentum extrinsecum quod causavit.
Ex isto patet (b), scilicet de gravitate hujus peccati. Nam gravitas peccati, vel concluditur ex hoc quod opponitur magis intensae bo--nitati, vel quia bonitas opposita est magis necessaria, scilicet quia peccatum tale est magis contra plura praecepta, et magis ardua quam illud peccatum. Neutro autem modo fuit peccatum Adae maximum, quia non privabat formaliter bonitatem maximam: non enim fuit directe contra maximum bonum divinum, sed formaliter contra bonum creatum, quamvis indirecte privaret bonum maximum: nec etiam fuit illud peccatum directe contra arduissimum vel necessarium praeceptum, quod est : Diliges Dominum Deum, etc nec contra secundum magis necessarium post illud, quod est de dilectione proximi: excessus enim de diligendo eum, minus est directe contra illud quam odium proximi. Idem excessus etiam de diligendo proximum, minus est contra dilectionem Dei, quam est odium Dei, ( si tamen Deus potest odiri:) quia igitur esus ligni vitae non fuit peccatum, nisi quia prohibitum, ita enim bene licuisset sumpsisse de illo ligno, sicut de quolibet alio, si non affuisset praeceptum. Peccata autem contra decem praecepta Decalogi, sunt peccata quae sunt contra illud cujus contrarium praecipitur, et quod est etiam tenendum et observandum ex lege naturae: ergo sequitur quod peccatum hominis primi non fuit quantum ad hoc gravissimum, imo dico quod multa peccata fiunt modo a multis, quae sunt graviora, ita quod si Adam debuisset fuisse damnatus pro illo, multo minorem paenam sustinuisset.