IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Peccatum Evae fuisse formaliter gravius peccato Adae, hoc tamen ex circumstantiis fuisse gravius illo; illa petiit aequalitatem Dei, Adam non, et is tentante illa, lapsus est.
De tertio dico (c), quod peccatum Evae fuit gravius multo plus quam peccatum Adae, pro eo quod voluit sibi usurpare aequalitatem divinitatis, ut dicit Magister et Augustinus, patet in littera. Unde habens aviditatem aequalitatis Dei et scientiae divinae, fuit seducta: vir autem non fuit seductus, ut vult Apostolus ad Tim. 2. cap: et ideo sic appetendo non peccavit, sed ex inordinato amore, ut dictum est, et ideo peccatum mulieris fuit gravius. Item fuit peccati viri causa, et ideo gravius addendo, quod praedictum est.
Dico tamen pro argumentis, quod peccatum potest aggravari ex circumstantia accidentali, propter excellentiam personae, et dignitatem, quae ex hoc magis debet praecavere peccatum. Item propter fortitudinem et possibilitatem resistendi: ideo dicit Magister in littera, quod quia Adam exteriori tentatione pulsatus cecidit, tanto gravius plectendus erat, quanto leviori impulsu erat prostratus. Tentatio enim carnis difficilius vincitur, quia de nostro contra nos roboratur. Quia igitur Adam fuit circumspectior et nobilior et fortior ad resistendum, ideo per accidens suum peccatum fuit majus. Tradita enim fuit Adae justitia originalis tanquam digniori, et circumspectiori, et fortiori, ita quod si eam perderet, pro se et tota sua posteritate perderet:non sic autem fuit tradita mulieri, ideo Adae peccatum accidentaliter fuit gravius peccato Evae ; formaliter tamen per se mere et praecise in se, peccatum Evae fuit gravius.
(d) Ad primum argumentum : Illud est gravius, quod plus adimit de bono, verum est si adimit formaliter, quod non fecit peccatum Adae, ut visum est, sed nec justitiam originalem ademit formaliter, sed solum demeritorie.
Ad secundum dicendum (e), quod peccatum illud est majus, cui debetur major paena, dummodo illa paena sit formaliter punitio illius culpae: sic autem peccato Adae non debebatur maxima paena, imo si ipse damnatus fuisset pro illo peccato non fuisset ita graviter punitus pro isto peccato, sicut multi alii. Et cum dicis, quod mors infligebatur sibi pro illo peccato, quae est maxima paena, dico quod non dicebatur immortalis ante culpam, per aliqua intrinseca, quae postea fuissent corrupta per peccatum, sed per gratuita sibi collata. Videmus autem aliquando, quod ex parva culpa subtrahuntur maxima beneficia, licet pro illa non infligatur maxima paena, imo modica. Et potest dici quod mors, quae debetur peccato Adae, licet sit paena generalior, et magis extensa quam alia quaecumque paena, homini pro quocumque peccato data, non tamen est major paena quam illa, quae debetur peccato mortali: nam licet Adam per peccatum suum amiserit justitiam originalem pro eo et pro tota sua posteritate, non sequitur ex hoc quod mors consecuta per subtractionem illius justitiae, sit gravior paena, sicut nec dehaereditatio, quae sequitur dehaereditatum et posteritatem totam, est gravior paena quam decapitatio unius hominis, quam non sequitur decapitatio alicujus de posteritate , nec exulatio alicujus quam sequitur tota posteritas, est major paena quam illa decapitatio.
Ad aliud dico (f), quod Adam non appetebat aequalitatem Dei directe et formaliter, sed tantum interpretative, et sic omnis peccans secundum quod dicit Anselmus de casu diaboli, vult rapere aequalitatem Dei, imo vult esse major Deo, in eo quod voluntatem suam vult praeferri voluntati divinae, non obediendo voluntati ejus. Et hoc est solum interpretative, et non formaliter appetere aequalitatem Dei: et sic tantum interpretative, et non formaliter appetierunt tam homo quam Angeli mali aequalitatem Dei.