In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Utrum peccatum primi hominis fuerit ex ignorantia ?
D. Bonav. 1. hie a. 2. q. 1. Richard. a. 2. q. 1. Aegid. q. 2. a. i. Argento. q. 1. a. 3. Bassol. hic q. un. art. 3.
Circa distinctionem vigesimam secundam, in qua Magister agit de tentatione primorum parentum, ut se tenet ex parte tentati, quaeritur unum, utrum peccatum primi dominis fuerit ex ignorantia?
Quod sic, Augustinus 14. de Civit. cap. 11. et, etiam ii. super Genes. cap. 4. dicit quod Adam credidit peccatum suum fuisse veniale.
Item, omnis peccans, vel peccat ex electione, vel ex passione, vel ex ignorantia ; illud peccatum non fuit ex passione, quia nulla ordinata passio potuit esse ante primum peccatum ; nec ex electione, quia electio sequitur consilium, unde electionis defectus videtur provenire ex ratione , cujus defectus praesupponit peccatum, quod non convenit quantum ad illum statum ; ergo ex ignorantia peccavit.
Contra 1. ad Tim. 2. Adam non est seductus, sed Eva.