IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(Textu Magistri Sententiarum.)
Quare Deus permiserit, hominem tentari, quem sciebat casurum. Praeterea quaeri solet, " cur Deus hominem tentari permiserit, quem decipiendum esse praesciebat? Sed non esset laudabile homini, si ideo bene vivere posset, quia nemo male vivere suaderet, cum in natura haberet posse, et in potestate haberet velle non consentire suadenti, Deo juvante: et est gloriosus non consentire quam tentari non posse ". Moventur etiam quidam dicentes : " Cur creavit Deus quos futuros malos praesciebat? Quia praevidit quid boni de malis eorum esset facturus. Sic enim eos fecit, ut relinqueret eis unde aliud facerent: et si culpabiliter aliquid facerent, illum de se laudabiliter operantem invenirent. A se habent voluntatem malam, ab illo naturam bonam et justam paenam. Frustra igitur dicitur, non deberet Deus creare quos praesciebat malos futuros ; sciebat enim, bonis profuturos et juste pro mala voluntate puniendos ". Addunt etiam, " talem hominem deberet facere, qui nollet omnino peccare. Concedimus quidem, meliorem naturam esse, quae omnino peccare nollet. Concedant et ipsi, non esse malam, quae talis facta est, ut posset non peccare, si vellet: et juste puni tam, quae voluntate, non necessitate peccavit. Cum ergo haec bona fit, illa melior, cur non utramque faceret, ut uberius laudaretur de utraque? Illa enim in sanctis Angelis, haec in hominibus est" Item inquiunt : " Si Deus vellet, et illi boni essent. Et hoc quidem concedimus: si melius voluit, ut quod vellent essent, et boni quidem non infructuose, mali vero non impune essent ". Item inquiunt : " Posset Deus voluntatem eorum vertere in bonum, quia omnipotens est. Posset revera. Cur non fecit? Quia noluit. Cur noluit ? Ipse novit. Non debemus plus sapere, quam oportet ".
Hic qualis secundum animam, et agit de scientia hominis ante peccatum.
" Et quidem secundum animam rationalis fuit homo, habens discretionem boni et mali. Scientiam quoque rerum creatarum et cognitionem veritatis, quae primae perfectioni congruebat, mox conditus non incongrue accepisse putatur, et ad illam non studio vel disciplina aliqua per intervallum temporis profecisse, sed ab exordio suae conditionis divinitus illam percepisse ".
Quod triplicem habuit humo ante lapsum cognitionem, scilicet rerum propter se factarum, et Creatoris et sui.
" Fuitque homo primus ante lapsum triplici cognitione praeditus, rerum scilicet propter se factarum, et Creatoris et sui. Rerum quippe cognitionem hominem accepisse, perspicuum est, cum non ipse Creator vel Angelus aliquis, sed homo omnibus animantibus nomina imposuerit, ut ostenderetur, quod singulorum notitiam homo ipse habuerit. Quae enim propter illum creata erant et ab illo regenda et disponenda erant, horum omnium Deus illi et scientiam tribuit et providentiam atque curam reliquit, quia ut ait Apo stolus : Non est cura Deo de bo bus. Quorum aliorumque animalium Deus homini curam reliquit et providentiam, ut dominationi ejus subjicerentur et ratione illius gubernarentur ; ut sciret illis necessaria providere, a quibus emolumentum debebat recipere. Hanc autem scientiam homo peccando non perdidit, sicut nec illam, qua carnis necessaria providentur: et idcirco in Scriptura homo de hujusmodi non eruditur, sed de scientia animae, quam peccando amisit ".
De cognitione Creatoris.
" Cognitionem quoque Ceatoris primus homo habuisse creditur.
Cognovit enim, a quo creatus fuerat, non eo modo cognoscendi, quo ex auditu solo percipitur, quo modo a credentibus absens quaeritur, sed quadam interiori aspiratione, qua Dei praesentiam contemplabatur ; non tamen ita excellenter, sicut post hanc vitam Sancti visuri sunt, neque ita in aenigmate, qualiter in hac vita videmus ".
De cognitione sui.
" Porro sui cognitionem idem homo talem accepisse videtur, ut et quid deberet superiori, et quid aequali et inferiori non ignoraret. Conditionem quoque suam et ordinem, scilicet qualis factus esset, et qualiter incedere deberet, quid agere, quid cavere, intellexit. Si horum notitiam non habuisset, non esset reus praevaricationis, neque seipsum cognovisset ".
Utrum homo praescius fuerit eorum quae sibi futura erant.
" Si autem quaeratur, utrum homo scientiam habuerit eorum quae circa eum futura erant, id est, si ruinam suam praesciverit ; et similiter, si praesciverit bona, quae habiturus fuisset, si in obedientia perstitisset? Respondi potest, quod ei magis facienda indicta sunt, quam futura revelata. Accepit enim scientiam et praeceptum eorum quae facienda fuerant, sed non habuit praescientiam eorum quae futura erant ". Non fuit ergo homo praescius sui casus, sicut et de Angelo diximus ; quod Augustinus super Gen. asserit, ratione utens, quam supra posuimus. " Haec de scientia hominis, quantum ad primum statum pertinet, dixisse sufficiat".
(Finis textus Magistri.)