IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Ad quaestionem dicitur, etc. Haec est opinio Alexandri de Ales quod Deus non posset facere creaturam rationalem impeccabilem ex natura, in qua conclusione concordat cum Doctore ; sed rationes Alexandri non videntur concludere. ideo Doctor respondet ad illas, et prima ratio clara est, ad quam respondet Doctor.
(b) Praeterea voluntas creata, etc. Ratio stat in hoc, quia etsi voluntas creata non peccet in appetendo bonum verum, potest peccare in appetendo bonum apparens, et potest illud appetere, cum omne bonum tam verum quam apparens sit objectum voluntatis creatae.
(c) Dico, quod istae rationes non concludunt. Dicit, quod oporteret probare, quod licet voluntas creata non sit sua regula, quod tamen necessario non conformetur regulae superiori. Sed Alexander diceret, attenta libertate voluntatis, quod non necessario conformatur. Sed quia multi voluerunt tenere voluntatem creatam velle necessario ultimum finem, et per consequens necessario conformare se ultimo fini in amando illum, et ex uno dicto in dist. 5. hujus secundi volens efficaciter finem, necessario vult ordinata ad finem ; ergo a fortiori volens necessario finem, necessario vult ea quae sunt ad finem, cum necessitas ordinatorum ad finem sumatur a fine, et sic talis voluntas necessario haberet conformari primae regulae, ideo Doctor dicit quod oporteret probare illam, supple quod non de necessitate conformetur primae regulae.
(d) Contra secundam rationem, etc. Et dicit Doctor primo, quidquid sit objectum voluntatis divinae, hic non determinat de objecto voluntatis divinae ; et loquitur hic de objecto motivo, et non terminativo, nam loquendo de objecto motivo, oportet dicere quod essentia divina est objectum adaequatum motivum voluntatis divinae, ut patet a Doctore in 1.
d. 41. et d. 10. et sic vult multoties, quod est idem objectum tam intellectus quam voluntatis, et sub eadem ratione, ut patet in 1. dist. 3. in 2. et in 4. dist. 49. et certum est quod essentia sub ratione, qua haec essentia, est objectum adaequatum intellectus divini quasi motivum, ut patet a Doctore in prolog. q. de subjecto Theologiae, et q. seq. et sic sequitur, quod eadem essentia sub eadem ratione est adaequatum objectum divinae voluntatis. Si vero loquamur de objecto determinative, dico, quod sicut intellectus divinus habet ens, inquantum ens, ut patet a Scoto in primo, dist. 39. ac potest elici ab ipso in quaest, de subjecto Theologiae et q. seq. et ex dist. 3. q. 4. primi, et dist. 34. in 2. q. 1. dist. primi, sic voluntas dici potest habere omne ens pro objecto terminativo. Dicit ergo Doctor quod sicut voluntas creata per Alexandrum, habet omue bonum apparens pro objecto, ita dicit Doctor quod voluntas divina habet bonum apparens pro objecto, et tamen ex hoc non sequitur, quod voluntas divina possit deficere. Hoc idem dicit de beato.
(e) Dico igitur, quod bonum apparens. Doctor dicit quod bonum apparens non potest esse objectum voluntatis divinae quantum ad velle, quia ipsa non potest velle bonum apparens, ut patet, nec similiter voluntas beati, sed bene potest habere actum nolitionis, puta nolendo illud. Non credas tamen quod in voluntate divina sit duplex actus voluntatis, scilicet velle et nolle, quia tunc illi actus non identificarentur cum voluntate divina, ut posset probari in simili in primo, dist. 2. quod non potest esse duplex actus in intellectu divino, et etiam probari posset dist. 39. primi. Dico ergo, quod in voluntate divina est tantum unus actus positivus, qui est ipsum velle, qui actus potest diversificari non in se, sed per alium et alium respectum, sive per aliam et aliam tendentiam in aliud et aliud objectum, nam ut terminantur ad Petrum, volendo sibi gratiam, dicitur ille actus affirmativus, et in se et quantum ad respectum ; ut vero terminatur ad Judam, volendo sibi beatitudinem, ille actus, quamvis in se sit positivus et affirmativus, tamen ut includit respectum ad nolendum beatitudinem, potest dici negativus ; et sic iste actus potest diversimode variari secundum diversos respectus, sicut etiam est idem actus intellectus divini in se, et tamen potest dici alius et alius secundum alium et alium respectum, ut patet a Doctore in primo, dist. 39. Dico ergo, quod voluntas divina potest habere bonum apparens pro objecto, sed non respectu actus affirmativi, sed tantum negativi modo praeexposito: in beato vero est duplex actus positivus, scilicet velle et nolle, et ipse beatus habet etiam bonum apparens pro objecto, sed non respectu actus volendi, quia non potest velle bonum apparens, et hoc non ex repugnantia naturae suae, sed ex hoc quod voluntas divina determinavit nunquam cooperari voluntati beati ad hujusmodi actum, ut patet in simili in quarto, dist. 49. ipsum tamen bonum apparens potest esse objectum voluntatis beati respectu volilionis.