IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Utrum aliquid aliud a voluntate, causet effective actum volendi in voluntate?
Alensis 2.p. g. 74. m.4.et 8. D. Thom. 1. p. q. 83. a. 1. 2. 3. 4. et 3. q. 18. a. 4. Henr. quadi. 12. q. 5. Goffr. quodl. 6. q. 7. et quadi. 8. q. 12. foellarm. t. 3. de gratia et lib. per totum. Castro contra Haereses, v. liberum arbitrium. Vide Scot. 4. d. 49. g. 11. n. 10. et 2. Phys, q. 13.
Circa distinctionem vigesimam quintam, in qua Magister revertitur ad determinandum de libero arbitrio, quod consistit in voluntate, de quo distinctione praecedenti fecerat mentionem, quaero unum : Utrum aliquid aliud a voluntate, causet effective actum volendi in voluntate? Quod sic, probo, tertio de Anima, ponit Aristoteles ordinem moventium et motorum, sic, scilicet quod appetibile est movens non motum; appetitus movens et motum ab ipso, scilicet objecto appetibili ; et tertio motum non movens, quod scilicet movetur per actum et imperium voluntatis vel appetitus, ut corpus animalis. Non potest dici, quod appetibile movet metaphorice, sicut finis movet, quia tunc Philosophus statim aequivocaret de movente in suo processu, cum dicit quod primum, puta appetibile, movet secundum scilicet appetitum, et secundum scilicet appetitus movet tertium, quia secundum scilicet appetitus movet proprie, et in essentialiter ordinatis, videtur quod eo genere motus, quo movetur ultimum a medio, moveatur medium a primo.
Item voluntas non est potentia activa: ergo effective non causat suam volitionem, et oportet nunc quod ab alio causetur. Consequentia patet. Probo antecedens, quia potentia activa est principium transmutandi aliud inquantum aliud, quinto Metaph. et sic potentia activa habet actum transeuntem in aliud: sed voluntas non potest agere in objectum, quia illud non patitur a potentia: magis igitur est dicendum e converso.
Item, accidens per accidens non egreditur de per se principiis sui subjecti: sed volitio est accidens per accidens, quia quandoque inest, quandoque non inest: ergo, etc.
Item, quod est de se indeterminatum ad unum oppositorum, inquantum hujusmodi non agit, nisi concurrat agens determinans, quia ut indeterminatum non plus se habet ad esse effectus quam ad non esse,- voluntas au tem de se, sic se habet ad actum suum, quare oportet dare aliud agens, quod non videtur esse nisi objectum.