In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Solvit argumenta posita n. 5. pro opinione Henrici, quae tribuitur D. Thomae, et ostendit quomodo causa per se sit aliquando prior, et aliquando posterior origine, causa per accidens.
(p) Ad illud de balneo, si sustineatur quod objectum movet potentiam objective,licet non sit causa totalis, potest tunc sustineri quod balneum intra movet ut efficiens, et extra ut finis. Sustinendo tamen quod sit tantum causa sine qua non, et nullo modo movens effective, tunc oportet glossare quod non movet effective per sel sed per accidens.
(q) Dices, causa per se est prior causa per accidens ; sed objectum prius est natura et origine volitione voluntatis, vel voluntate volente ; ergo, etc.
(r) Dico quod causa per se est prior causa per accidens, vel natura vel perfectione: non autem semper origine vel natura, sicut amotio vel fractio trabis est causa per accidens, descensus gravis est prior natura causa per se ipsius motus gravis. Causa etiam per accidens reducitur ad causam per se priorem, vel ad seipsam, ut est causa per se, respectu alterius effectus, sicut fodiens foditione est causa per accidens inventionis thesauri, et est causa inventionis aquae per se; et ut per accidens reducitur ad seipsam ut per se, vel reducitur ad aliam per se priorem perfectione, ut dictum est.
Ad aliud de appetitu sensitivo, qui movetur ab appetibili, dico quod est ad oppositum, quia ex hoc movetur appetitus sensitivus sic, quia non est liber, sed alius est liber. Unde Damascenus lib. 2. c. 22. et 23. dicit quod Sensitivus ducitur et non ducit, sed intellectivus ducit et non ducitur.