In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Sententia D. Thomae et aliorum, gratiam esse in essentia animae, non in potentia, et probatur dupliciter.
Hic dicitur (a) quod gratia est primo in essentia, quod probatur per Augustinum de laude charitatis, quia ipsa est radix et vita omnium bonorum. Ibidem etiam, charitas est vi ta morientium; vita autem et mors pertinent ad essentiam, ergo, etc.
Confirmatur (b), quia si ibi ponatur, dat esse supernaturale et primum: igitur pari ratione poterit dare agere supernaturale: non autem daret esse per se supernaturale, si tantum esset in potentia, cum tamen necesse sit omne agere praecedere esse, et esse naturale praecedere agere naturale, et esse supernaturale agere supernaturale. Vel aliter arguitur sic: agere praesupponit esse ; igitur quod dat agere naturale vel supernaturale, dat esse tale ; sed gratia dat agere animae, igitur dat esse; sed esse est ipsius essentiae, igitur, etc.