In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
(c) Contra istam positionem. Hic Doctor improbat opinionem Thomae et supponit unum ut multi tenent, quod gratia maxime consummata et gloria sunt una res; et cum gloria formaliter sit in voluntate, sequitur quod etiam gratia, vel si non est idem realiter, saltem est dispositio ad gloriam, et semper dispositio ad aliquam formam est in eodem subjecto in quo et forma; cum ergo gloria sit in voluntate,
ergo et gratia, quae est dispositio ad illam. Respondetur. Isti dicerent, quod beatitudo est immediate in essentia animae, sed haec materia differatur usque ad dist. 49. quarti.
(d) Contra ergo. Supponit Doctor unum, quod diffuse probat, ubi supra, quod beatitudo formaliter existit in operatione.
(e) Praeterea, si beatitudo. Hoc argumentum est commune, quia illi qui dicunt gratiam esse ejusdem rationis cum beatitudine, et ponerent ipsam gratiam in voluntate, dicerent ipsam voluntatem beatam in statu isto, licet minus perfecte, sicut et illi qui immediate ponerent in essentia animae.
(f) Praeterea secundo. Hoc argumentum est valde bonum, et Doctor primo praemittit, quod essentia animae est indeterminata ad omnem operationem animae, puta ad intelligendum, volendum et hujusmodi, et ex se non potest exire magis in unam quam in aliam, sed determinatur per potentiam, quia per intellectum intelligit, et per voluntatem vult. Quinto praemittit, quod ille habitus qui praecise respicit unam actionem determinatam, non perficit ipsam animam immediate, inquantum est indeterminata ad plures actiones, et probat infra : et ratio propositionis, quia si forma perficeret ipsam animam inquantum est indeterminata, secundum virtutem activam, aeque perficeret eam in ordine ad omnem actum suum, ad quem est indeterminata. Cum igitur gratia tantum perficiat animam in ordine ad determinatum actum, scilicet meritorium, sequitur quod perficiat ipsam animam inquantum volitivam, quia actus meritorius primo et principaliter est in voluntate, ut satis probatum est in primo, dist. )7.
(g) Confirmatur ista ratio. Doctor deducit ad hoc inconveniens, quod tunc primus actus meritorius esset intellectio, ut etiam praecedit omnem actum voluntatis, quod nullus diceret; patet, quia si gratia immediate est in anima, et anima nata est prius operari per intellectum, sequitur quod si anima exit in operationem intellectus per ipsam gratiam inclinantem, vel disponentem, vel determinantem, primus actus qui sic praecedit est meritorius, quod est falsum.