In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Doctor omisit solvere primum et ultimum argumentum. Ad primum ergo dico, quod cum potentia sit ipsa essentia, ex d. 16. in re simul exeunt a Deo, et redeunt in Deum, vel sicut exeunt omnia a Deo efficiente propter se ut propter finem, similiter ordinantur in ipsum ut in finem. Vide Scotum 1. d. 2. q. 1. ad ult. non est dabitis virtus perficiens essentiam et non potentias, nec requiritur correspondentia imaginis recreatae ad creatam ; supponunt gratiam distingui a charitate, quod falsum esse ex dicendis d. seq. patebit.
Ad argumenta in oppositum (h) dico, quod gratia determinat ad operationem gratuitam, sicut pertinet ad habitum determinare, et hoc modo potentia est indeterminata indeterminatione proxima, et non essentia.
Ad aliud dico, quod etsi gratificare, id est, gratum reddere, significetur active, non tamen est agere, sicut nec albedinem facere parietatem album est agere, sed informare parietem.
Ad tertium dico quod acceptatio potentiae sufficit ad acceptionem essentiae, et non e converso: sicut enim si homo posst videre actum alterius diligendi, propter illum actum acceptaret totum suppositum, ita Deus primo acceptat actum libere elicitum a potentia, non quidem acceptatione generali, qua acceptat omnem creaturam, quia sic primo essentia acceptatur, sed acceptatione speciali, qua ordinat acceptum ad beatitudinem ; acceptat autem sic primo et principaliter potentiam, quae est primo beatificabilis, et per illam ipsam essentiam.
Et cum objicitur de Abel et muneribus ejus, dico quod actus exterior non acceptatur nisi quia interior, nec interior nisi quia potentia illa, cujus est actus vel elicitus vel imperatus acceptatur ; sed non est ulterius resolvere illam acceptationem istius potentiae in acceptationem alicujus prioris acceptati, quia nihil est prius acceptabile acceptatione speciali, nisi mediante illa potentia.
(i) Ad aliud de instrumento, posset concedi major, de instrumento extrinseco, non autem de intrinseco, quod est idem operanti sic ipsemet operans dicitur instrumentum, inquantum habet rationem determinatam operativam, quia illo modo accipiendo instrumentum, forma determinans actionem, debet poni in instrumento ; non autem in principali agente, ut distinguitur ab instrumento, debet poni nisi forma recipiens actionem.