IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(h) Ad argumenta in oppositum.
Ad primum Doctor non respondet. Dico sustinendo viam Doctoris in hoc 2. dist. 16. quod essentia animae et potentiae sunt simpliciter eadem res, et sic creatio non plus terminatur ad unum quam ad reliquum. Secundo dico, quod eo modo quo res exeunt a Deo, eodem modo reducuntur, sed omnes res mundi exeunt a Deo, ut causa efficiente, amante seipsam ut causam finalem, et sic reducuntur ad Deum tanquam ad causam finalem omnium, quia sicut Deus efficit omnem rem propter seipsum, ut causam finalem amatam et desideratam, ita ordinat omnem rem ad seipsum, ut ad causam finalem omnium, ut patet a Doctore in primo, dist. 2. q. 1. et sic intelligitur illa auctoritas ; non ergo loquitur de reductione spirituali, quae fit per gratiam. Posito etiam quod de illa loqueretur, adhuc non concludit quod gratia sit in essentia animae, quia ipse Deus est finis creaturae rationalis attingibilis per operationem, ut patet a Doctore in quaest. 1. prologi, nullo tamen modo attingit nisi per operationem, ut patet hic, et in 4. dist. 49. Dico ergo, quod supposito quod anima prius exierit a Deo, ut a causa efficiente, eo etiam modo reducitur ad Deum per operationem convenientem ipsi animae, quae est sola operatio meritoria ; et quia illa non potest haberi nisi mediante gratia, ideo etiam ipsa debet poni in voluntate quae est principium merendi.
Ad secundum dicit quod ipsa voluntas ad multas operationes etiam contrarias, est indeterminata, ut patet supra dist. 25. sed non potest habere aliquam operationem meritoriam nisi determinetur a gratia, et nisi ipsa voluntas utatur gratia, vel tanquam principio formali productivo et parliali operationis, vel ut principio inclinativo ad talem operationem, ut patet in primo, dist. 17.
Ad tertium, nota quod gratificare potest accipi dupliciter : Uno modo ut comparatur ad actum, et sic effective gratifleat, quia ipsa gratia est principium partiale producendi actura meritorium.
Nam dicit Scotus in primo, dist. 17. quod Deus principaliter habet actum gratum, quia est a gratia, accipiendo tamen effe-ctive pro eo quod producit dispositionem ad talem gratificationem, quia ipsa producit partialiter actum, ad quem consequitur gratificatio, et ista materia diffuse est exposita in hoc secundo, credo distinct. 7. Alio modo gratificare comparatur ad potentiam, et sic gratia formaliter tantum gratificat, sicut albedo in pariete formaliter albificat, sic anima per gratiam est formaliter grata. Ad quartum in ordine. Hic oritur difficul tas, quia in primo distinct. 17. dicit Doctor, quod ipsa gratia est quaedam forma, sive quidam decor in anima, per quem est accepta Deo. Si enim homo moreretur cum gratia, nullis operibus praecedentibus, salvus fieret, et sic videtur quod magis sit in ipsa anima, cum sit ipsius decor. Dico, quod gratia duo facit, scilicet animam gratificat, et est principium actus meritorii. Doctor enim dicit in hoc 2. distinct. 30. 31. et 32. quod Deus dans gratiam voluntate consequente, dat etiam omnia opera virtualiter contenta in gratia voluntate antecedente, et darentur etiam illa voluntate consequente, si voluntas ipsa habens gratiam cooperaretur voluntati divinae. Hoc idem dicit distinct.
37. hujus, et in primo, distinct. 17, et in 3. dist. 27. quod ipsa gratia datur principaliter per actum meritorium, et hoc idem posset elici ex 29. hujus, in 32. quarti: cum ergo talis operatio meritoria sit ab ipsa voluntate, oportet gratiam ponere in ipsa.
(i) Ad aliud de instrumento. Respondet Doctor quod forma determinans ad agendum, puta ars fabrilis, magis debet poni in persona fabricante quam in instrumento extrinseco, puta in serra, ut satis patet in 4. dist. 1. q. sed non intelligitur de instrumento intrinseco, quod est idem operari. Potentiae animae dicuntur instrumenta ipsius animae, quia per ipsas anima exit in operationes, imo ipsae potentiae sunt principia immediata productiva operationum, et receptiva earum, et sic patet quod forma, puta habitus, debet magis poni in potentia quam in essentia animae.
Ad ultimum Doctor non respondet. Dico ad illud quod dicit, quod illud quod recreatur requirit, etc. Nam isti ponunt charitatem esse habitum alium a gratia, et volunt quod isti tres habitus scilicet charitas, fides, spes, perficiant potentiam, et gratia immediate istam animam. Sed de gratia improbatum, et quod ipsa non differat realiter a charitate, patebit distinctione sequenti.