In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Utrum gratia sit virtus ?
Alensis 3. p. 69. m. 2. art. 6. D. Bonav. hie art. i. g. 2. Richard. art. 1. q. 1. et 3. D. Thom. 1. 2. q. 110. art. 3. Henric. quadi. 4. q. 10. et quadi. 9. q. 13. Vega 7. super Concil. e. 25. Bellum.
I. 1. de lib. arb. c. 6. et 7. Vasq. 1. 2. d. 198 Dnrand. hic q. 1, Ait isid. 2. tract. 2. q. 2.
Quaero circa distinctionem vigesimam septimam, in qua Magister agit de virtute, inquirendo de ipsa Utrum gratia sit virtus ? Quod non, quia sic se habet lumen supernaturale respectu virtutum gratuitarum, sicut lumen naturale respectu virtutum naturalium: sed lumen naturale non est virtus naturalis: ergo nec gratia, quae est lumen supernaturale, est virtus supernaturalis.
Contra, gratia est habitus ex praecedenti quaestione, et non vitium ; ergo est habitus, qui est virtus.