IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Utrum iustitiam originalem in Adam, necesse sit ponere aliquod donum esse supernaturale ?
Alens. 2. p. q. 97. m 1. et 2. per tot. D. Bonavent. hic. a. 2. q. 2. et 3. D. Thom. 1. 2. q. 85. a. 1. Ubi Gonrad. Cajet. Henr. quodl. 6. q. 11. Durand. 2. d. 21. q. 5. Richard. d. 30. a. 3. q. 2. Vega. 3. in Trid. c. 21. Bellarm.
c. 1. de gratia primi hom. c. 1. 5. 6. Vasa. 1. 2. d. 137. Molin. 1. p. d. 27. Scot. infr. d. 37. sig. Istae quaestiones, et in Reportat 35. q. 1.
Circa (a) distinctionem vigesimam nonam, in qua Magister agit de gratia, quam primi parentes in statu innocentiae habuerunt, quaero, utrum justitiam originalem in Adam necesse sit ponere aliquod donum esse supernaturale? Quod non, quia si ponitur, ponitur propter rectitudinem excludentem omnem rebellionem potentiarum, et propter immortalitatem pro statu illo habitam ; utrumque istorum potest salvari ex puris naturalibus, quia utrumque istorum est paena; paena autem non est sine culpa. Quod mors sit paena, patet. De rebellione etiam probatur, quia pugna potentiarum inferiorum ad superiores, paena est.
Praeterea, voluntas in puris naturalibus suis est recta, quia non fuit facta a Deo curva, et ita rectitudo est ab origine: ergo originaliter convenit homini, et per consequens justitia, quia rectitudo voluntatis est justitia: ergo voluntas in puris naturalibus habet justitiam originalem.
Praeterea, si tantum esset donum supernaturale, ergo peccatum originale tantum esset carentia istius doni supernaturalis: ergo aliquis factus in puris naturalibus, actu esset aequalis illi qui per peccatum amisisset justitiam originalem, et ita essent aequaliter puniendi, quod videtur inconveniens.
Contra, naturalia manent intcgra in peccatore secundum Dionysium: justitia originalis non manet, patet per effectus sibi assignatos ; ergo, etc.