IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(Textus Magistri Sententiarum).
Quod per Adam peccatum et paena transit in posteros. In superioribus insinuatum est, licet ex parte, (non enim perfecte sufficimus exponere) qualiter primus homo deliquerit, et quam pro peccato paenam subierit, quibus adjiciendum est, peccatum simul ac paenam per eum transisse in posteros, sicut Apostolus ostendit inquiens : Sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, ita in omnes homines mors pertransiit.
Utrum illud peccatum quod transit, fuerit originale, vel actuale ?
Hic primo videndum est, quod fuerit illud peccatum, originale scilicet an actuale: et si de originali intelligatur, consequenter, quid sit originale peccatum, et quare dicatur originale, et quomodo pertransierit vel pertranseat in omnes, diligenter investigandum est.
Quidam putant fuisse actuale.
Quibusdam placuit de peccato actuali Adae illud accipere, asserentibus, hoc Apostolum sensisse, cum inferius ait : Sicut per inobedientiam unius hominis peccatores constitui sunt multi, ita, etc. Evidenter, inquiunt, etiam ipso nomine exprimit Apostolus pecccatum, quod per unum hominem intravit in mundum, scilicet inobedientiam. Inobedientia vero peccatum actuale est.
Quomodo assignant, illud intrasse in mundum.
Hoc autem dicunt intrasse in mundum non traductione originis, sed similitudine praevaricationis, omnesque in illo uno peccasse dicunt, quia omnibus ille unus peccandi exemplum extitit. Hoc male senserunt quidam haeretici, qui dicti sunt Pelagiani, de quibus Augustinus in libro de Baptismo parvulorum commemorat dicens : " Sciendum est, haereticos quosdam, qui nominati sunt Pelagiani, dixisse, peccatum primae transgressionis in alios homines non propagatione, sed imitatione transisse. Unde etiam in parvulis nolunt credere per Baptismum solvi originale peccatum, quod in nascentibus nullum esse omnino contendunt. Sed eis dicitur, quia, si Apostolus peccatum imitationis, non propagationis intelligi voluisset, ejus principem non Adam, sed diabolum diceret. De quo in libro Sapientiae dicitur : Invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum. Et quia non vult intelligi, hoc esse factum propagatione, sed imitatione, continuo subjunxit Scriptura : Imitantur autem eum qui sunt ex parte ipsius. Imitantur quidem Adam quotquot per inobedientiam transgrediuntur mandatum Dei; sed aliud est quod exemplum est voluntate peccantibus, aliud quod origo est cum peccato nascentibus. " Non est igitur accipiendum peccatum Adae transisse in omnes imitationis tantum exemplo, sed propagationis et originis vitio.
Hic aperit illud esse peccatum originale, quod transit in posteros.
Et est illud peccatum originale, ut aperte Augustinus testatur, quod per Adam transivit in omnes per ejus carnem vitiatam concupiscentialiter generatos.
Quid sit originale peccatum ?
Quod diligenter investigandum est, quid sit. De hoc enim sancti Doctores subobscure locuti sunt, atque scholastici Doctores varia senserunt. Quidam enim putant, originale peccatum esse reatum paenae, pro peccato primi hominis, id est, debitum vel obnoxietatem, qua obnoxii et addicti sumus poenae temporali et aeternae pro primi hominis actuali peccato, quia pro illo (ut aiunt) omnibus debetur paena aeterna, nisi per gratiam liberentur. Juxta horum sententiam oportet dici, originale peccatum nec culpam esse, nec paenam. Culpam non esse ipsi fatentur; paena quoque secundum eos esse non potest, quia, si debitum paenae originale peccatum est, cum debitum paenae non sit paena, nec originale peccatum est paena. Quod etiam quidam eorum admittunt dicentes, in Scriptura originale peccatum saepe nominari reatum, et reatum ibi intelligunt, ut dictum est, obnoxietatem paenae ; et ea ratione asserunt peccatum originale dici esse in parvulis, quia parvuli pro illo primo peccato rei sunt paenae, sicut pro peccato iniqui parentis aliquando exulant filii secundum justitiam fori.
Quod originale peccatum est culpa, auctoritatibus probat.
Sed quod originale peccatum culpa sit, pluribus Sanctorum testimoniis edocetur. Super Exodo, ubi dicitur : primogenitum asini mutabis ove, Gregorius ait : " Omnes in peccatis nati sumus, et ex carnis delectatione concepti, culpam originalem nobis traximus, unde et voluntate nostra peccatis implicamur. " Ecce culpam originalem dicit nos trahere; unde constat, originale peccatum culpam esse. Augustinus quoque in libro de natura et gratia, de hoc eodem sic ait: Omnes (ut ait Apostolus) peccaverunt, utique vel in seipsis, vel in Adam, quia sine peccato non sunt, vel quod originaliter attraxerunt, vel quod malis moribus addiderunt. Peccatum enim primi hominis non solum ipsum, sed omne nocuit genus humanum, quia ex eo damnationem simul et culpam suscepimus. " Idem super Psalmo quinquagesimo : " Quod de corpore mortuo seminatur cum vinculo peccati originalis nascitur et mortis. Ideo igitur se in iniquitatibus conceptum dicit David, quia in omnibus trahitur iniquitas ex Adam et vinculum mortis ; nemo enim nascitur, nisi trahens paenam et meritum paenae. " Meritum autem paenae,peccatum est. Omnisergo. qui nascitur per carnis concupiscentiam, peccatum trahit. Peccatum itaque originale culpa est, quam omnes concupiscentialiter concepti trahunt. " Unde in Ecclesiasticis dogmatibus scriptum est: " Firmissime tene et nullatenus dubites, omnem hominem, qui per concubitum viri et mulieris concipitur, cum originali peccato nasci, impietati subditum mortique subjectum, et ob hoc natura irae nasci filium, a qua nullus liberatur, nisi per fidem mediatoris Dei et hominum. " His aliisque auctoritatibus evidenter ostenditur, peccatum originale culpam esse, et in omnibus concupiscentialiter genitis trahi a parentibus.
Quod peccatum originale dicitur fomes peccati, id est, concupiscentia.
Nunc superest videre, quid sit ipsum originale peccatum, quod cum non sit actuale, non est actus sive motus animae vel corporis. Si enim actus est animae vel corporis, actuale utique peccatum est: sed actuale non est, non est igitur actus vel motus. Quid igitur originale peccatum dicitur? Fomes peccati, scilicet concupiscentia vel concupiscibilitas, quae dicitur lex membrorum, sive languor naturae, sive tyrannus, qui est in membris nostris, sive lex carnis. Unde Augustinus in libro de Baptismo parvulorum : " Est in nobis concupiscentia, quae non est permittenda regnare. Sunt et ejus desideria, quae sunt actuales concupiscentiae, quae sunt arma Diaboli, quae veniunt ex languore naturae; " Languor autem iste tyrannus est, qui movet mala desideria. Si ergo vis esse victor tyranni atque inermem inimicum invenire, non obedias concupiscentiae malae. " His verbis satis ostenditur, fomitem peccati esse concupiscentiam.
Quod nomine concupiscentiae intelligitur vitium, quod dicitur fomes peccati.
Nomine autem concupiscentiae non actum concupiscendi, sed vitium primum significavit, cum eam dixit legem carnis. Unde idem in tractu de verbis Apostoli ait : " Semper pugna est in corpore mortis hujus, quia ipsa concupiscentia, cum qua nati sumus, finiri non potest, quamdiu vivimus: quotidie minui potest, finiri non potest. "Quae autem est concupiscentia, cum qua nati sumus ? Vitium utique est, quod parvulum habilem concupiscere facit, adultum etiam concupiscentem reddit. " Sicut enim in oculo caeci in nocte vitium caecitatis est,sed non apparet, nec discernitur inter videntem et caecum, nisi luce veniente ; sic in puero vitium esse non apparet, donec aetatis provectior tempus occurrat."
Quod per Adam originale peccatum intravit in omnes, id est, concupiscentia.
Ex his datur intelligi, quid sit originale peccatum, scilicet vitium concupiscentiae, quod in omnes concupiscentialiter natos per Adam intravit eosque vitiavit. Unde Augustinus in libro de Baptismo parvulorum : " Adam praeter imitationis exemplum occulta etiam tabe carnalis concupiscentiae suae tabificavit in se omnes de sua stirpe venturos. Unde Apostolus recte ait : In quo omnes peccaverunt. Circumspecte et sine ambiguitate dicit hoc Apostolus ; sive enim intelligatur, in quo homine, sive in quo peccato, sanum est. In Adam enim omnes peccaverunt, ut in materia, non solum ejus exemplo, ut dicunt Pelagiani. Omnes enim ille unus homo fuerant, id est, in eo materialiter erant. Manifestum est itaque, omnes in Adam peccasse quasi in massa. Ipse enim per peccatum corruptus quos genuit, omnes, nati sunt sub peccato; ex eo igitur cuncti constituti sunt peccatores. "Ita et in illo uno peccato, quod intravit in mundum, recte omnes dicuntur peccasse, quia, sicut ab illo uno homine, sic ab eodem uno peccato immunes esse non possunt, nisi ab ejus reatu per Christi Baptismum absolvantur. " Alia ergo sunt propria peccata, in quibus tantum peccant quorum peccata sunt ; aliud hoc unum, in quo omnes peccaverunt, id est, ex quo omnes peccatores constituti sunt. "
Quid sit peccatum, in quo omnes peccaverunt, scilicet originale, quod ex inobedientia processit ?
Hoc est originale peccatum, quo peccatores nascuntur omnes concupiscentialiter geniti, quod ex Adam sive ex ejus inobedientia emanavit et in posteros demigravit. Unde Apostolus consequenter per inobedientiam unius hominis multos dicit constitutos esse peccatores, quae est actuale peccatum. Cum autem dixerit, per unum hominem peccatum intrasse in mundum, et in eo omnes peccasse, quod de originali dictum esse oportere accipi.
Ex quo sensu dictum est: per inobedientiam unius, multi sunt constituti peccatores.
Quod ergo ait: Per inobedientiam unius multi constituti sunt peccatores, eo sensu dictum esse intelligendum est, quia ex inobedientia Adae, scilicet ex peccato actuali Adae, processit originale peccatum, quo omnes peccatores nascuntur, ut et in illo esset et in omnes transiret.
Quod peccatum originale in Adam fuit et in nobis est.
Unde Augustinus Juliano haeretico, nullum peccatum in parvulis esse contendenti, respondens, aperte asserit, peccatum originale ex voluntate Adae processisse ac per ejus inobedientiam in mundum intrasse. Quaerit enim Julianus per quid peccatum invenitur in parvulo, ita inquiens. " Non peccat iste qui nascitur, non peccat ille qui genuit, non peccat ille qui condidit. Per quas igitur rimas, inter tot praesidia innocentiae, peccatum fingis ingressum? Et respondet sancta pagina : per unum
hominem peccatum intravit in mundum, per unius inobedientiam, ait Apostolus. Quid quaeris amplius, quid quaeris apertius? Item, inquit Julianus : si per hominem peccatum intravit in mundum, peccatum vel ex voluntate est, vel ex natura est. Si ex voluntate est, mala est voluntas, quae peccatum facit; si autem ex natura est, mala est natura. Cui respondeo : Ex voluntate peccatum est. Quaerit forte, utrum originale peccatum ex voluntate sit? Respondeo, prorsus et originale peccatum ex voluntate esse, quia hoc ex voluntate primi hominis seminatum est, ut in illo esset et in omnes transiret. "
Objectio quorumdam contra id quod supra dictum est : omnes in Adam fuisse homines. " Ad hoc autem quod diximus, . in Adam fuisse omnes homines, quidam verborum sectatores sic objiciunt dicentes : Non omnis caro, quae ab Adam traducta est, in eo simul existere potuit: quia multo majoris quantitatis est, quam fuerit corpus Adae, in quo nec tot etiam atomi fuerunt, quot ab eo homines descenderunt. Quocirca verum non esse asserunt, substantiam uniuscujusque in primo fuisse parente. "
Responsio, ubi aperitur qualiter fuerunt in Adam secundum rationem seminalem, et quomodo ex eo descenderunt, scilicet lege propagationis.
Quibus responderi potest, quod materialiter atque causaliter, non formaliter, dicitur fuisse in primo homine omne quod in humanis corporibus naturaliter est, descenditque a primo parente lege propagationis et in se auctum et multiplicatum est, nulla exteriori substantia in id transeunte, et ipsum in futuro resurget. Fomentum quidem habet a cibis, sed non convertuntur cibi in humanam substantiam, quae scilicet per propagationem descendit ab Adam. Transmisit enim Adam modicum quid de substantia sua in corpora filiorum, quando eos procreavit, id est, aliquid modicum de massa substantiae ejus divisum est, et inde formatum corpus filii suique multiplicatione sine rei extrinsecae adjectione auctum est; et de illo ita augmentato aliquid inde separatur, unde formantur posterorum corpora; et ita progreditur procreationis ordo lege propagationis usque ad finem humani generis. Itaque diligenter ac perspicue intelligentibus patet, omnes secundum corpora in Adam fuisse per seminalem rationem et ex eo descendisse propagationis lege.
Auctoritate et ratione probatur, nihil extrinsecum converti in humanam substantiam, quae ab Adam est.
Quod vero nihil extrinsecum in humani corporis naturam transeat, Veritas in Evangelio significat dicens : Omne quod intrat in os, in venirem vadit et in secessum emittitur. " Quod etiam ratione ostendi potest hoc modo: puer, qui statim post ortum moritur, in illa statura resurget, quam habiturus erat, si viveret usque ad aetatem triginta annorum, nullo vitio corporis impeditus. Unde ergo illa substantia, quae adeo parva fuit mortua, in resurrectione tunc magna erit, nisi sui in se multiplicatione? Unde apparet, quod etiam si viveret, non aliunde, sed in se augmentaretur illa substantia; sicut costa, de qua facta est mulier, et sicut panes Evangelici. Non inficiamur tamen, quin cibi et humores in carnem et sanguinem transeant, sed non in veritatem naturae humanae, quae a primis descendit parentibus, quae sola in resurrectione erit ; reliqua vero caro, in quam cibi transeunt, tanquam superflua in resurrectione deponetur " quae tamen ciborum aliarumque rerum fomentis coalescit.
( Finis textus Magistri.)