In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Utrum quilibet secundum legem communem propagatus ab Adam contrahat peccatum originale ?
Mensis 2. p. q. 122. ro. 1. et per totum. D. Thom. 1. 2. q 81. art. 1 . et 3. D. Bonav. hic art. 1. q. 2. Richard. art. 1. q. 1. et Sententiam omnes hic. Armach. de quaestionibus. Armen. Catharin. opusc. de peccato origin.Driedo. tom. 2.
I. 2. de grat. et lib. arb. tract. 3. Vega. 1. 2. in Triden. c. 11. 12. Soto. 1 1. de nat. c. 10.
11. 12. Bellarm). I. 4. de statu deccali, a c. 3. usque ad 8. et per totum.
Circa distinctionem trigesimam, in qua Magister agit de transfusione peccati originalis in posteros, quaero duo : Primo, utrum quilibet secundum legem communem propagatus ab Adam, contrahat peccatum originale ? Quod non. Augustinus de vera religione : Peccatum adeo voluntarium est, ut si non est voluntarium, peccatum non dicitur. Sed nihil est voluntarium in parvulis, qui non habent usum rationis; ergo, etc.
Item, nullus peccat in eo quod vitare non potest 3. de lib. arb. parvulus quod sibi a conceptione convenit, vitare non potest; igitur defectus naturalis qui intrat ab origine, non est defectus culpabilis, sed paenalis.
Item, per argumentum quod ponitur in littera : Non peccat qui creat ; non peccat qui generat ;per quas igitur rimas inter tot praesidia innocentiae intrat peccatum.
Item 3. Ethic. Caeco nato nullus improperabit, sed magis miserebitur; igitur defectus naturalis non est culpabilis, sed magis paenalis.
Item, Adam non fuit nobilior tota natura humana: ergo se inficiendo, non potuit totam naturam humanam inficere. Antecedens patet, quia natura humana habuit aliquod individuum ita nobile, sicut ipse, vel habere potuit. Probatio consequentiae, quia corruptio minoris boni non includit corruptionem majoris.