In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Contrahi originale a posteriori Adae per propagationem, probat ex Apostolo Rom. 5. idem habet 2. Gorint. 15. sicut in Adam omnes moriuntur etc. ad Galat. 3. Scriptura conclusit omnia sub peccato. Idem ex vet. Test. Job. 14. Quis potest facere mundum, etc. Psalm. 50. Ecce in iniquitatibus. Ita Concilia Milevit. 1.11. Araus. can. 1. Palaestinum, Triden. sess. 5.c. 4. et Patres Graeci et
Latini, quos citant Cocci us, tom. 2.1. 2. art. 2. Bellarm. 1. 4. de statu peccati c. 5. Remittit Doctor disputationem quaestionis in distinctionem 32. Vide ibi a num. 8. et solvuntur argumenta hic posita ibi num. 14.
Contra ad Rom. 5. Per unum hominem peccatum in mundum intravit, in quo omnes peccaverunt, et ibidem : Sicut per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita per unius hominis obedientiam justi constituimur multi. Item, Aug. de fide ad Petr. firmissime tene, etc. et ponitur in littera.