In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Utrum istud peccatum sit carentia originalis justitiae.
Alensis 2. p. q. 122. m. 2. et 3. per totum D. Thoro. 1.2. q. 82. ori. 3. D. Bonav. hic art. 2. q. 1. Richard. art. 4. q. 1. Duranti. q. 3. Occliam 2. q. ull. Gabr. Me q. 2. Vas.q 1. 2. disp. 132. c. 8.9.
Quaero secundo, utrum istud peccatum sit carentia originalis justitiae ? Quod non, quia Angelus caret ea, et tamen non habet aliquod peccatum.
Praeterea,Adam caruit ea, amisit enim justitiam originalem peccando, et tamen non habuit peccatum originale, sed actuale.
Praeterea, baptizatus parvulus caret justitia originali, et tamen non habet peccatum originale.
Si dicatur quod aliquo modo per gratiam est dimissum, ideo aliquo modo non habet illud. Contra, baptizatus relapsus non habet gratiam ; ergo non habet unde remittatur sibi illud peccatum ; et non habet justitiam originalem ; ergo peccatum originale redit in eo.
Praeterea, tunc ipsa carentia esset in voluntate sicut et justitia, cujus est privatio, secundum An selmum de conceptu Virginali. Conse quens est falsum, quia voluntas est vis immaterialissima, et per consequens maxime a carne separata ; ergo non potest infici a carne, ex quo a carne separatur.