In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Originale peccatum esse privationem justitiae originalis in voluntate, et non esse concupiscentiam, nec ignorantiam ; de quo d. 32. vide n. 7. et solvuntur argumenta n. 16.
Contra, peccatum originale non potest esse aliud quam ista privatio: non enim est concupiscentia: tum quia illa est naturalis ex dist. 29. tum quia ipsa est in parte sensitiva, ubi non est peccatum secundum Anselmum; tum quia non est actualis, quia tunc illa concupiscentia esset actualis: non habitualis, quia habitus derelictus in anima ex peccato mortali, non est peccatum mortale, manet enim talis habitus dimisso peccato per paenitentiam: nec etiam ignorantia est, quia parvulus baptizatus ita ignorat sicut non baptizatus.
Praeterea deordinat totam animam ; ergo si est aliqua una culpa, in illa potentia, est ad cujus deordinationem tota anima deordinatur ; illa sola est voluntas, quia sicut ipsa ordinata ordinat alias, ita deordinata deordinat; non est autem aliquid positivum, ergo est privatio justitiae oppositae huic culpae.