In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Utrum anima contrahat peccatum originale a carne infecta concupiscibiliter seminata.
Alensis 2. p. q. 122. m. 4. D. Bonav. hic art. 2. q. 1. D.Thom. 1.2. 3. 81. a 1. et 2. a. 32. q. vn. Richard. a. 2. q. 1. Gabriel. q. i.
Circa distinctionem trigesimam primam, quaero utrum anima contrahat peccatum originale a carne infecta concupiscibiliter seminata Quod non, quia materia non agit in formam; ergo nec caro in animam.
Confirmatur, quia secundum Augustinum 12. super Gen. Agens praestantius est patiente, et secundum ipsum ibidem : Nullum corpus est praestantius spiritu; ex quibus concludit quod nullum corpus agit in spiritum, ex quo habetur propositum. Et si dicatur, quod major Augustini vera est in bonis, non in malis , quia defectus potest esse pejor causa.
Contra, causa naturalis mali culpae non potest esse sola paena, quia paena justa est, et ad justum praecise non sequitur naturaliter culpa: illud autem quod est in carne, est pure paena, et si est causa culpae, non est nisi causa naturalis, quia non est libera, ergo, etc.
Praeterea, si a carne infecta contrahitur, ergo contrahetur a proximo parente, quia ab ipso seminatur talis caro ; consequens est falsum, quia tunc peccatum originale posset augeri in parentibus intermediis; plura enim agentia ejusdem rationis possunt in effectum perfectiorem, et ita parens primus cum parentibus intermediis potest intendere peccatum originale ultra illud quod esset in filio primo, immediate a parente genito.