In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Animam a carne (secundum Magist.) infici, et sic peccatum originale contrahi, quia non aliter contrahitur, quam per rationes seminales ; de quo. dist. 32. n. 12.
Contra, Magister in littera adducit auctoritatem Sanctorum , quod anima a carne inficiatur, quia nisi esset ita , non videtur posse assignari aliqua causa, unde istud peccatum causaretur in anima ;non enim causatur a se actu suo, quia tunc esset peccatum actuale ;nec a Deo, pate;nec ab ipso Adam, quia ponamus quod fuerit annihilatus, vel modo si est, saltem modo non habet aliquam culpam, quia ponitur beatus;ergo modo non est sub ratione peccatoris, sub qua ratione poni haberet causa hujus peccati.
Praeterea, contraximus istud peccatum inquantum fuimus in Adam, secundum rationem seminalem, secundum Augustinum 4. super Gen. hoc autem fuit secundum corpus, non secundum animam ;anima enim non est ex traduce, sicut adducit Magister auctoritatem in littera.