In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Utrum in Baptismo remittatur peccatum originale ?
Mensis 2. p. q. 122. m. 2. et m. 10. D. Thom. 1. 2. q. 81. a. 1. 2. ei q. 82. o. 2. et 3. D. Bonav.30. a. 2. q. 1. ethic a. 1. q. 1. Rich. a. 1. q. 1. Henric. quodl.1. q. 11. et quadi. 5. q. 23. Vega 4. in Trident. c. 2. et sequent. Bellam. 5. de statu peccati per totum. Greg. d. 31. a. 2. Vasq. 1. 2. q. 132. Assor. tom. 1. l. 4. c. 26. et 27. Herv. 2. disp. 25. q. 3. Trid. sess. 5. ean. 5. Suar. 3. tom. d. 5. 26. s. 1. non omnes tamen tractant de concl. tituli, sed de ea vel de aliis quae tractantur in hac quaest, de originali peccato.
Circa distinctionem trigesimam secundam, quaero, utrum in Baptismo remittatur peccatum originale? Quod non, quia culpa non remittitur nisi justitia opposita restituatur: sed justitia originalis non restituitur in Baptismo, patet per effectus ejus.
Contra est Magister in littera, et Ecclesia tenet oppositum.
In ista materia de peccato originali, tenendo ipsum inesse sicut sonant auctoritates, quae sunt primae quaestionis, duo sunt modi dicendi circa hoc. Unus Magistri, et aliorum sequentium et exponentium ipsum. Ad intellectum autem istius viae quatuor sunt videnda. Primo, qualiter ab anima contrahitur infectio in carne. Secundo, qualiter seminatur caro infecta. Tertio, qualiter ab ipsa inficitur anima. Quarto, qualiter anima ab infectione illa liberatur per Baptismum.