IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Quoad quaestiones harum trium distinctionum, sententia Magistri, Henr. Gregor. et aliorum est, originale esse morbidam qualitatem. Juxta Henr. sunt quatuor dicta. Primum, voluntas peccans causavit illam qualitatem, quae suo pondere excitat ad sensualia. Secundum, vel tota caro parentum est infecta illa qualitate, vel caro quae seminatur ex libidine inficitur. Tertium, in primo instanti creationis anima a carne infecta cui unitur, inficitur, id est, fit peccatrix. Quartum, manet illa curvitas post Baptismum, sed non imputatur.
Ad primum dicitur, (a) quod voluntas peccans in carne causavit quamdam qualitatem morbidam consequentem curvitatem voluntatis. Haec autem qualitas morbida dicitur fomes, lex membrorum, tyrannus, et est sicut quoddam pondus in carne excitans motus sensuales, et inclinans animam ad condelectandum carni,et ita retardans et reprimens a delectationibus superioribus sive supernaturalibus, juxta illud Sap. 9. Corpus quod corrumpitur aggravat animam, propter istam qualitatem morbidam in ipsa carne sic aggravantem,id est, inclinantem ad inferiora. Et secundum quemdam (b), ista qualitas nunquam minuitur in essentia sua, licet in effectu suo minuatur, hoc est, quod licet gratia tanta possit esse, quod magis inclinet ad superiora, quam fomes ad inferiora ; non tamen minuit fomitem, quantum ad essentiam suam, quia non contrariatur fomiti, qui est in carne, et gratia est in anima. Et ponitur exemplum de lapide appenso, nec ligato ad alas avis, quantumcumque cresceret vis motiva in ala, nunquam decresceret pondus lapidis, licet quantum ad effectum minus posset deprimere, quia virtus contraria vinceret in effectum.
De secundo dicitur, (c) quod vel tota caro parentum fuit infecta hac qualitate morbida, et ita illa quae seminatur ; vel si non tota (d), aut si illa quae seminatur, non fuit caro patris saltem ex fervore et libidine in seminatione inficitur ipsa caro seminata. Et huic secundo videtur consentire Augustinus, qui infectionem illam attribuit, non propagationi, sed libidini in propagatione, sicut patet dist. 30. hujus secundi.
De tertio articulo (e) dicitur quod in instanti creationis et infusionis animae,ipsa maculatur a carne infecta, ita quod licet infectio vel maculatio carnis non fuerit culpa formaliter, sed sequela culpae, est tamen occasio culpae in anima carni unita, quia quando anima unitur in carne, infectio ejus talis est, qualis nata est esse in anima, talis est culpa. Exemplificatur de pomo dato mundo et faedato a manu recipientis.
De quarto, (f) vel ponitur quod ista curvitas manet in voluntate, quam. incurrit peccando: vel si non, saltem manet fomes in carne. Sed sive utrumque, sive alterum manet, non imputatur animae post Baptismum, sicut ante, quia totaliter tollitur reatus: manet autem praecise ut paena peccati praecedentis, et materia exercendae virtutis.
(g) Secundum istam viam patet quid sit dicendum ad quaestiones motas: est enim culpa originalis in quolibet sic propagato, et hoc quantum ad primam quaestionem. Et quoad tertiam quaestionem, dicendum est carnem infectam sic seminari, et ab illa infecta animam infici culpabiliter, quae culpa quoad secundam quaestionem vel est curvitas opposita rectitudini naturali voluntatis, vel concupiscentia, id est, pronitas ad concupiscendum effraenate delectabilia, et remittitur (h), quantum ad quartam quaestionem, non in se, sed quantum ad reatum.