IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Ad primum dicitur, etc, Hic Doctor recitat opinionem Henrici, qui dicit quod voluntas, puta Adae, peccans fit curva, sic intelligendo, quia ex quo isti ponunt in voluntate rectitudinem naturalem etiam a justitia originali, et voluntas peccando corrumpit rectitudinem illam naturalem, ideo sic peccando de recta fit curva et ipsa voluntas curva causat qualitatem quamdam morbidam per quam tota caro fit morbida et infecta, et hanc qualitatem morbidam dicunt esse fomitem, etc.
(b) Et secundum quemdam ista qualitas nunquam minuitur. Hic Doctor ponit opinionem D. Thomae, qui vult quod ista qualitas nunquam minuitur secundum suum esse, sic quod sifuit inteusae malignitatis ut quatuor, et nunc est ut quatuor, tantum in effectu suo minuitur, sic intelligendo quod licet gratia non corrumpit hanc qualitatem, ex quo non sunt contraria, quia ista qualitas subjective est in carne, gratia autem in voluntate; modo contraria sunt circa idem subjectum, tamen gratia potest esse tanta quod magis inclinabit voluntatem ad habendum actum circa superiora et aeterna quam ista qualitas inclinet ad inferiora et terrena.
(c) De secundo dicitur. Hic Doctor ad secundum articulum, scilicet qualiter seminetur caro infecta, recitat primo opinionem Magistri, quae clara est in littera,
(d) Vel si non tota, etc. Hic primo recitat aliam opinionem, quae dicit quod illa caro quae seminatur, non fuit caro patris, scilicet Adae, sed tantum ex libidine et fervore patris seminantis, in seminatione inficitur ipsa caro seminata. Et huic opinioni videtur consentire Augustinus, etc.
(e) De tertio articulo, etc. Hic adverte quod illa infectio, quae est in carne, non est culpa formaliter, sed sequela culpae, quia culpa formaliter est in anima, tamen ponitur occasio culpae formaliter in anima, ita quod non culpa est causa occasionalis, culpae; et hoc est quod dicit in littera, quia quando anima unitur corpori, infectio ejus talis est, qualis nata est esse in anima, quia nulla alia infectio nata est esse nisi culpa, et ideo infectio carnis et animae non sunt ejusdem rationis.
(f) De quarto, etc. Hic Doctor ponit modum Magistri et aliorum sequentium, quomodo anima ab infectione illa per Baptismum liberatur. Pro cujus declaratione adverte quod peccatum originale, secundum istos, non est aliud quam curvitas illa, sive fomes cum reatu sive obligatione ad paenam aeternam, et ideo dicunt isti quod curvitas illa, sive illa qualitas, quae dicitur fomes sive reatu sive obligatione ad paenam aeternam, manet post
Baptismum, vel saltem alterum istorum, vel simul utrumque manet sine reatu: et sic tollitur peccatum formaliter, quia ille reatus non manet materialiter, quia qualitas manet sicut effectus primi peccati hominis, sive peccati originalis praecedentis et ut materia exercendae virtutis, quia illis stantibus, appetitus inclinatur ad malum, et ex hoc voluntas habe toccasionem retrahendi ipsum, et sic merendi, etc.
(g) Secundum istam viam, etc. Hic Doctor solvit quaestiones motas secundum viam Magistri et sequentium ipsum in hac materia. Et quantum ad primam dicitur quod est culpa originalis in omni propagato ex seminibus, et quoad tertiam quaestionem, dicendum est quod caro infecta seminatur, et a carne sic infecta inficitur anima culpa, quae culpa quantum ad secundam quaestionem, est curvitas opposita rectitudini naturali voluntatis, vel talis culpa est concupiscentia, id est, pronitas ad concupiscendum delectabilia. (h) Et remittitur, etc. Dicit Doctor secundum hanc opinionem respondendo quartae quaestionis, quod culpa sive peccatum originale, remittitur non in se, sed quantum ad reatum vel debitum, manet tamen illa curvitas post Baptismum, et illa morbida qualitas, sed non reatus.