IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Refutat secundum articulum de infectione carnis vel seminis, et refutationes sunt clarae.
Circa secundum articulum, primum dubium videtur esse, quod semen nunquam fuit animatum anima patris; est enim relictum aliquid, quod non est necessarium membro alendo. Illud autem quod assumitur a membro, cum quo erat ejusdem dispositionis, non erat animatum: ergo semen nunquam contraxit infectionem ab anima, qua nunquam perficiebatur.
Confirmatur per Anselmum de concept virg. c. 6. et 7. ubi vult quod non magis est semen infectum, quam sputum vel sanguis, et si de istis formaretur corpus organicum, non videretur qualiter ex ejus infectione anima inficeretur.
Secundum dubium est, si semen fuit infectum cum transmutatur per multas formas substantiales, antequam de ipso fiat corpus organicum, et forma substantialis prior, quae constituebat subjectum istius qualitatis morbidae, non manet, ergo nec illa qualitas morbida.
Diceretur quod de infecto generatur infectum. Exemplum, de se- mine patris leprosi generatur corpus filii leprosum. Contra, ergo leo comedens cadaver hominis mortui contraheret, secundum hoc, fomitem. Probatio consequentiae, illud enim cadaver infectum est fomite, et per te, de infecto generatur infectum; ergo. Probatio assumpti: Resuscitetur mortuus, sicut fuit de Lazaro, anima reunita carni inveniet carnem rebellem spiritui, ergo tunc erit fomes in corpore illo: a quo ergo? Non ab anima, quia ipsa fuit purgata a peccato originali ; ponamus per Baptismum vel per circumcisionem ; nec oportet fingere quod ex Deo; remansit igitur fomes in cadavere mortuo.
Ad ista dubia posset responderi per hoc, quod virtus activa seminis infecta, generat de infecto infectum, et etiam de non infecto infectum, et ideo ad primum de nutrimento non infecto generat virtus activa patris infecta semen infectum, et culpam originalem transfundit. Ad secundum, virtus illa infecta de infecto semine, generat carnem infectam: et tunc non valet tertia instantia de leone, quia virtus ejus activa conversiva cadaveris in membrum leonis, non est infecta
Tertium dubium circa istud videtur esse, quia homo miraculose formatus de carne digiti mei, contraheret peccatum originale, quod est contra Anselmum c. 19. ubi vult, quod duae sunt rationes, quare Christus non contraxit peccatum originale, et quarum una per se sufficeret sine altera : Una quia purgata fuit caro in ejus beata Virgine. Secunda, quia non erat filius naturalis Adae, et ideo non obligabatur in Adam.